nimus, ita secundum Methonem quidem in trecentis annis 5 dies desunt, secundum Calippum vero una solummodo′. Deinde opiniones suas per librorum suorum titulos repetens sic ait: ′Scripsi etiam de annuo spatio librum unum in quo demonstro solarem annum, idest tempus quo a solstitio ad solstitium vel ab equinoctio ad equinoctium redit, continere dies 365 et minus quarta parte 300a diurni nocturnique temporis parte, nec, ut mathematici arbitrantur, quartam solummodo partem ad dictam dierum mutitudinem addi′.
Quod igitur que ad hunc diem de magitudine anni percepta sunt predicte magnitudini restitutionis ad tropica et equinoctialia puncta consentiunt, perspicuum est. Que cum ita se habeant, si diem unam per trecentos annos partiemur, inveniemus singulis annis 12″ secunda distribui, hec si subtraxerimus a 365 15′ habebimus spatium anni 365 14′ 48″. Tanta igitur multitudo dierum anni erit quam proxime nobis ab observationibus quas habuimus adinventa.
Verum propter considerationem progressus Solis aliarumque stellarum ad singula loca, quem promptum et quasi expositum expositum] corr. ex expropositum A particularis tabularum series prebet, illam esse oportere mathematico intentionem arbitramur, ut cuncta que in celo apparent equalibus circularibusque motibus fieri ostendat, putetque illam tabularum compositionem huic intentioni maxime commodam qua motus equales singulorum seperantur ab inequalitate que propter suppositiones circulorum videtur accidere et qua rursus ex horum utrorunque congregatione apparentes progressus invenietur ac demonstrantur. Quod genus ut nobis commodius etiam in ipsis demonstrationibus paratum sit, faciemus equalium Solis particulariumque motuum expositionem hoc modo.
Nam cum restitutio una 365 14′ 48″ dierum sit, si per has 360 unius circuli gradus partiti fuerimus, habebimus diurnum solis motum 0 59′ 8″ 17′′′ 13′′′′ 12′′′′′ 31′′′′′′ proxime, —satis enim erit ad hec usque minuta partiendo descendere—, huius diurni motus, si vigesimam quartam ceperimus partem, habebimus hore unius motum graduum 0 2′ 27′′ 50′′′ 43′′′′ 3′′′′′ 1′′′′′′ proxime. Similiter si hunc diurnum motum multiplicaverimus in triginta mensis unius dies, habebimus medium mensis unius motum 29 34′ 8′′ 36′′′ 36′′′′ 15′′′′′ 30′′′′′′ proxime. Sin vero in unius egyptiaci anni dies 365 habebimus medium motum annuum 359 45′ 24′′ 45′′′ 21′′′′ 35′′′′′ graduum proxime.
Rursus si annuum motum in decem et octo annos propter