Hec enim pars mediocriter condensatur.
Deinde post defectum aliud rursus principium lac efficit a quatuor stellis que dexterum Ophiuchi humerum secuntur, extremitatem quidem huius zone orientalem stella fulgens ipsam attingens sola iuxta caudam Aquile locata terminat, oppositam vero remotior predictarum quatuor que ad septentrionem est. Hinc iam ipsa zona quamvis et rarior est et in angustum in precedentibus partibus que in rostro avis sunt contrahitur, ita ut deficere videatur. Reliqua tamen eius pars a rostro ad pectus avis et latior est et densior satis et stella que in collo ipsius avis locatur in media crebritate sita est. Pars tamen quedam quedam] corr. ex quidem G rara ad septentrionem paululum declinatur, et pars earum que a pectore sunt usque ad stellam que in humero hale hale] corr. ex ale G dextere locatur, et pars contiguarum similiter que in extremitate pedis dexteri sunt. Unde, ut diximus, purus ad alteram zonam a dictis avis ipsius stellis defectus fit usque ad splendidam que in cauda est.
〈VIII.3〉 Capitulum III : De sphera solida facienda
Verum que in lacteo circulo apparent huiusmodi situm habent. Ut autem etiam sphere solidam effigiem consequenter appositeque faciamus ad rationes que de sphera non erraticarum stellarum exposite sunt, quibus ipsam quoque licet, ut erraticarum orbes inventa est, a motu primo ab ortu ad occasum in polis ipsius equinoctialis circumduci, regreditur tamen etiam in contrarium in zodiaci circuli polis, hoc pacto structuram et viam constellationis sue faciemus.
Colorem huius sphere grossiorem, ut ut] add. s. l. G ita dicam, adhibebimus, adhibebimus] corr. ex hibemus G ut non diei, sed noctis eri magis in quo stelle cernuntur similis sit, capiemusque in ipsa duo puncta quam exquisite per diametrum opposita, quibus polis maximum circulum describemus qui semper in superficie circuli per medium signorum futurus est, et huic ad rectos angulos alterum circulum per polos istius a cuius sectione altera duarum que per primum fiunt incipientes partiemur circulum qui per medium signorum est in partes 360 numeros in ipso asscribentes graduum per quotoscunque utile videbitur. Deinde duos quadrilateros superficiebus circulos et exacte undique tornatos et ex materia solida ducibilique factos minorem quidem a quo sphera ipsa tangitur per totam superficiem concavam, paulo autem maiorem per mediam convexam convexam] corr. ex connexam G superficiem signabimus, lineas lineas] add. marg. G protrahentes quibus latitudines eorum exacte dividantur et per has lineas alia latera que ab istis terminantur ad medie-