PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 90r

Facsimile

unius gradus, ut etiam per hanc investigationem quinque graduum maximus eius secundum latitudinem ad utranque circuli partem qui per medium signorum est progressus esse demonstretur, quibus fere fere] post corr. G qui sunt a puncto verticis ad equinoctialem in Alexandria demonstrati gradus 30 58′ excedunt eos qui sunt ab equinoctiali ad estivalem tropicum gradus 23 51′, duobus et octava inde parte subtracta.

Verum ut ut] post corr. G etiam considerationem diversitatis aspectuum faceremus, observabamus rursum eodem modo Lunam, cum in brumali puncto tropico esset, partim propter predicta, partim quia cum maxime tunc sicut in simili in meridiano progressu a puncto verticis distet, diversitatem etiam aspectus maiorem facilioremque cognitu facit. Sed a pluribus diversitatis aspectibus quos in huismodi progressibus observavimus unum rursus exponemus per quem et modum computationis aperiemus et reliquorum demonstrationem consequenter ad futura faciemus.

〈V.13〉 Capitulum XII〈I〉: Lunarium distantiarum demonstratio

Observavimus igitur in vigesimo Andriani anno Athyr secundum Egyptios 13 post meridiem horis equalibus 5 50′, Sole iam occidente, Lunam in meridiano fuisse, perspiciebaturque nobis per instrumentum gradibus 50 55′ a puncto verticis centrum eius distare. Distantia enim que in tenui regula fuit talium erat 51 35′ qualium circulus est 360. Sed a tempore constituto a primo Nabonasari anno usque ad expositam observationem tempus annorum est egyptiacorum 882 et dierum 72 et horarum equalium simpliciter quidem 5 50′, exacte vero 5 20′. In quo tempore Solem invenimus medie quidem in gradibus Libre 7 31′, exacte vero 5 28′, Lunam autem medie medie] corr. ex mediae G in Sagitarii gradibus 25 44′ et distantiam graduum 78 13′, gradus autem a media longitudine maxima epiycli 262 20′, a boreali vero latitudinis termino gradus 254 40′. Quapropter differentia etiam inequalitatis undique diligenterque collecta 7 26′ gradus addebat. Sic itaque verus etiam Lune situs ea hora obtinebat per longitudinem quidem Capricorni gradus 3 10′, per latitudinem autem in obliquo quidem circulo a boreali termino gradus 2 6′, in eo autem qui est per polos zodiaci qui idem proxime cum cum] in add. et del. G meridiano tunc erat a circulo qui per medium signorum est ad septentrionem gradus 4 59′. Distant autem Capricorni quidem gradus 3 10′ ab equinoctiali ad meridiem in eodem circulo gradibus 23 49′, equinoctialis vero a puncto Alexandrini verticis ad meridiem similiter gradibus 30