PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 125r

Facsimile

periebatur. Succedens ergo Virgiliarum pars 33 15′ gradibus tunc per longitudinem a vernali equinoctio distabat, eratque borealior quam circulus per medium gradibus 3 40′. Quare patet succedentem Virgiliarum partem borealiorem fuisse quam circulus per medium secundum latitudinem, et tunc et modo totidem gradibus 3 40′ in circulo qui maximus per polos eius describitur, secundum longitudinem autem et ad successionem vernalis equinoctii 3 45′ gradibus esse progressam. In prima enim observatione ab eodem equinoctio 29 30′ gradibus distabat, in secunda vero 33 15′. Fuit autem intermedium tempus annorum 375. In annis ergo centum uno gradu ad successionem signorum succedens Vigiliarum pars progressa est.

Thimotharis rursum Alexandrie observasse scribit trigesimo anno prime secundum Calippum peryodi Elaphebolionos Elaphebolionos] corr. ex Elaphebolinos G die 15 Tybi die 5 tertia hora incipiente quod Luna extremitate sua que erat versus vernalem ortum ad Spicam pervenit, pertransivitque Spica tertiam partem ex diametro ipsius exacte ad septentrionem disseparans et est annus annus] corr. ex demius G 454 a Nabonassaro Tybi secundum Egyptios die 5 sequente sexto ante mediam noctem horis tam temporalibus quam equalibus 4 proxime. Erat enim Sol in 15 Piscium gradibus. Ante autem totidem fore horas equalium quoque dierum computatio colligit. In qua hora centrum Lune vero rursus motu 21 21′ Virginis gradus per longitudinem obtinebat, distabatque ab estivali solstitio ad successionem 81 21′ gradibus et australius erat quam circulus per medium gradibus 4 50′. Perspiciebatur autem distare ab estivali solstitio gradibus 82 5′, australiusque circulo per medium esse gradibus 2 proxime. Medium enim Cancri in medio celi erat. Quare per ea que dicta sunt secundum longitudinem quidem 82 20′ gradibus tunc ab estivali solstitio distabat, per latitudinem vero 2 gradibus proxime australior circulo per medium erat.

Asserit etiam quod in 48 eiusdem periodi anno, Pyanepsionos quidem desinentis die sexto, Thoth autem septimo, decima hora per mediam unius hore partem transacta, Spica perspiciebatur exacte borealem partem Lune tangere super orizontem orientis; et est annus 466 a Nabonassaro Thoth secundum Egyptios septimo sequente octavo, ut ipse quidem scribit, post mediam noctem 3 30′ horis temporalibus que sunt equinoctiales 3 7′ 4′′ proxime. Sol enim in medio Scorpii erat, conveniens autem est horis 2 30′. Totidem enim equalibus horis post mediam noctem 22 30′ gradus in angulo medii celi reperiuntur, et totidem fere Virginis oriuntur, quot etiam Luna tunc obtines oriebatur. Sed ad equales quoque dies