PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 171v

Facsimile

Veneris stella cernebatur exacte obscurasse oppositum Previndemiatrici’, que fixa secundum nos est post illam que est in extremitate australis hale Virginis, hec erat in primo anno Antonini in gradibus Virginis 8 15′. Quoniam igitur annus observationis erat 476 a Nabonassaro et usque ad imperium Antonini 884, ut annis 408 qui fuerunt interea 4 5′ proxime gradus secundum fixarum sphere et maximarum longitudinum motum congruant, perspicuum est quia stella Veneris 4 10′ gradus Virginis tunc obtinebat, minima vero excentrici longitudo Scorpionis graduum 20 55′. Fuit autem etiam hic Veneris stella ultra maximam distantiam matutinam progressa. Diebus enim quatuor post observationem 21 Messori sequente 22 secundum verba Timocharis Timocharis] corr. ex Thimocharis G obtinebat secundum principia nostra gradus Virginis 8 50′, medius vero Solis motus in priore quidem observatione 17 20′ gradus Libre obtinebat, in posteriore autem Libre 20 55′, quare distantia prime observationis 42 53′ graduum colligitur, secunde vero 49 9′.

His datis, similis rursus proponatur descriptio que tamen ad precedentia minime longitudinis habeat epicyclum, propterea quod medius epicycli motus 17 3′ Libre gradus obtinebat, et minima longitudo erat in gradibus Scorpionis 20 55′. Quoniam ergo idcirco angulus EBF talium est 33 52′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360 talium 67 44′, erit profecto etiam arcus linee GL talium 67 44′ qualium est circulus qui rectangulo BGL circumscribitur 360, arcus vero linee BL 112 16′ reliquarum ad semicirculum. Corde igitur etiam sue GL quidem talium 66 52′ qualium est BG qua rectus angulus subtenditur 120, BL vero 99 38′ earundem. Qualium igitur est BG linea 1 15′ et GF semidiameter excentrici 60, talium erit GL 0 42′ et BL 1 2′. Et quoniam, si a quadrato linee GF subtrahatur quadratum linee GL, relinquitur quadratum linee FL, erit etiam ipsa per longitudinem 60 proxime earundem. Est autem propter eadem BL linea LM linee equalis et DM linea ad lineam GL dupla. Erit ergo reliqua etiam FM 58 58′, linea vero DM 1 24′ earundem, propter hoc etiam FD qua rectus angulus subtenditur erit 58 59′ proxime. Quare qualium est FD 120, talium quoque erit corda DM 2 51′ et arcus eius talium 2 44′ qualium est circulus qui rectangulo FDM circumscribitur 360. Angulus igitur etiam BFD talium est 2 44′ qualium duo recti sunt 360, angulus vero EDF EDF] corr. ex DF G 70 28′ earundem. Est autem angulus etiam EDC per quem stella distabat