PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 55r

Facsimile

tium que a nobis 463 anno a morte Alexandri exactissime observata sunt. Nam, ut diximus, autumnale quidem equinoctium in 9o Athyr die post ortum Solis fuit, vernum autem in die 7o Pathon post meridiem, ut tota distantia 178 15′ dierum colligatur, solstitium vero estivale xio die Messori post mediam noctem que ad xii diem ferebat, ut hec quoque a verno equinoctio ad estivale solstitium distantia dierum esse colligatur 94 30′, relinquanturque ab estivali solstitio ad autumale consequens equinoctium dies ad tempus annuum 92 30′ proxime.

Sit igitur ABGD circulus obliquus, cuius centrum sit E, et protrahantur in ipso due diametri perpendiculariter inter se per tropica et equinoctialia signa AG et BD, sitque A quidem vernum, vernum] corr. ex verum G B vero estivale, et reliqua consequenter. Quod igitur excentrici circuli centrum inter EA et EB lineas cadit, inde perspicuum est, quod ABG semicirculus maius medietate annua tempus continet et hac de causa maiorem excentrici portionem intercipit quam semicirculum, et quod AB quarta pars maius etiam tempus continet et maiorem excentrici arcum intercipit quam quarta BG.

Hec cum ita se habeant, sit F punctum excentrici centrum, protrahaturque IFE diameter per utraque centra et per maximam longitudinem, et centro ipso F puncto, spatio autem contigenti, describatur TCLM circulus Solis excentricus, et ducantur equidistantes equidistantes] corr. ex equidistanti G per ipsum F ad AG quidem linea NXO, ad BD autem linea PRS, et ad hec perpendiculares quoque deducantur a puncto quidem T ad lineam NXO perpendicularis TUY, a puncto autem C ad lineam PRS perpendicularis CHQ. Quoniam ergo Sol, cum per TCLM circulum equaliter moveatur, arcum quidem TC in diebus 94 15′ petransit, arcum vero CL in diebus 92 30′, movetur autem equaliter in 94 30′ diebus gradus 93 9′ proxime tales, qualium obliquus est 360, in diebus vero 92 30′ gradus 91 xi′, erit arcus TCL 184 20′ graduum, utrique autem arcus NT et LO reliquorum, detractis 180 gradibus semicirculi, erunt graduum 4 20′, et duplus arcus TN, idest arcus TNY, eorundem 4 20′ Quare TY etiam corda sibi subtensa talium erit 4 32′ proxime, qualium est excentrici diameter 120, medietas vero eius idest TU, hoc est EX, eorundem 2 16′. Rursus quoniam TNPC portio tota graduum est 93 9′, et TN graduum 2 10′, et NP quarta pars graduum 90, relinquitur ut PC arcus graduum sit 0 59′ et duplus eius, idest arcus CPQ, graduum 1 58′. Quare