PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 222v

Facsimile

angulus declinationis excentrici talis unius est qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 2, et totus igitur BAC angulus talium colligitur 5 19′ qualium duo recti sunt 360. Ergo arcus quoque linee CB talium erit 5 19′, qualium est circulus qui BAC rectangulo circumscribitur 360, et arcus linee AB 174 41′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue BC quidem talium est 5 34′, qualium AC que rectum subtendit 120, AB autem 119 52′ earundem. Quare qualium est AC linea 38 7′, talium etiam CB erit 1 46′, et AB 38 5′. Est autem BL quoque linea 27 56′, cunque quadratum linee AB cum quadrato linee BL faciat quadratum linee AL, habebimus huius quoque longitudinem 47 14′. Similiter quoniam TL linea 1 46′ earundem est, et quadratum linee AL cum quadrato linee TL facit quadratum linee AT, erit huius quoque longitudo 47 16′ earundem. Qualium ergo est AT que rectum subtendit 120, talium talium] corr. ex qualium G etiam TL erit 4 29′, et TAL angulus remotionis secundum latitudinem talium 4 18′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 2 9′, quos gradus in tertio tabule Martis ordine ad numerum 135 graduum apponemus.

Eodem modo in declinationibus minime longitudinis, quoniam talium est AG linea 54 qualium CM demonstrata est 1 6′ et GM 27 54′ et AM 26 6′ reliquarum colligitur et AC que rectum subtendit 26 7′ earundem, erit etiam CM talium 5 3′ qualium est AC que rectum subtendit 120, et angulus CAM talium 4 49′ qualium duo recti sunt 360, idcirco totus quoque BAC angulus 6 49′ eorundem. Quare arcus etiam linee BC talium erit 6 49′ qualium est circulus qui ABC rectangulo circumscribitur 360 et arcus linee AB 173 11′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue BC quidem talium erit 7 8′ qualium est AC que rectum subtendit 120, et AB 119 47′. Quare qualium est AC linea 26 7′, talium BC quoque erit 1 33′ et AB 26 4′. Est autem rursum BL quoque linea 27 56′ earumdem. Et quoniam quadratum linee AB cum quadrato linee BL facit quadratum linee AL, erit huius quoque longitudo 38 12′. Qualium ergo est AL que rectum subtendit 120, talium BL quoque erit 87 45′, et BAL angulus additionis subtractionisve secundum longitudinem talium 94 qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 47. Similiter quoniam qualium est AL linea 38 12′, talium LT colligitur 1 33′, et quadrata sua simul faciunt quadratum linee