sexagesimarum 22, Mercurius autem, cum in maxima epicycli est, ut a proximis apparitionibus quispiam ratiotinabitur, australior borealiorve uno gradu et et] add. s. l. G sexagesimis 45 circulo per medium fit, cum vero in minima, gradibus quatuor proxime, ut hinc epicycli declinatio colligatur graduum 6 15′, totidem enim rursus ex inequalitate epicycli in distantiis maximarum declinationum invenimus, hoc est quando equata longitudo per quartam partem a maxima excentrici distat, hi in maxima epicycli angulum in visu gradus unius et sexagesimarum 46 subtendunt, in minima vero graduum quatuor et sexagesimarum 5.
In reliquis autem Saturno videlicet Iove ac Marte seorsum quidem non poterit quispiam magnitudines declinationum congruenter intelligere, cum utreque utreque] post corr. G inter se, hoc est que penes excentricum est et que penes epicyclum, commisceantur, sed a motibus rursum excentricorum et epicyclorum qui secundum latitudinem tum in minimis, tum in maximis longitudinibus observantur alteram declinationem hoc modo ab altera seperabimus.
Sit enim in superficie que recta est ad circulum per medium signorum communis ad ipsam sectio superficiei quidem circuli per medium AB linea, superficiei vero excentrici linea GD, zodiaci autem centrum sit E, describanturque in communi super〈fi〉cierum superficierum] supercierum A sectione in IG maxima excentrici et MD minima in subiecta superficie circuli equales FITC et LMNX qui per polos epicyclorum esse supponantur in quibus declinentur epicyclorum superficies tum ad lineam IGC tum ad linem MDX MDX] post corr. G ad equales videlicet videlicet] videlilicet A angulos in G et D punctis factos, et coniungantur a centro zodiaci E in quo visus est ad maximam et minimam epicyclorum longitudinem linee ad maximam quidem EI et EM, ad minimam vero EC et EX, ut C et X puncta motus medio Soli Soli] post corr. G oppositos contineant, puncta vero I et M coniunctionales.
In Marte igitur motus latitudinis eos cepimus qui fiunt in oppositionibus que in maxima excentrici longitudine, hoc est in puncto epicycli C, constituuntur. et eos qui in minima excentrici, hoc est in puncto X epicycli, fiunt, propterea quod differentia ipsorum valde sensibilis est. In oppositionibus enim quas in maxima longitudine facit removetur a circulo per medium ad septentrionem gradibus 4 20′, in iis autem quas in minima facit ad meridiem gradibus 7 proxime, ut angulus etiam EC talium 4 20′ colligatur qualium quatuor recti sunt