rerum momenta et rationes Grecis litteris ab eo explicatas, a patre vero meo, ut diximus, in eius tantis calamitatibus latinas editas, tue sanctitudini despondeo, ut sub tui numinis tutela consecrate ardorem invidie restinguant, et in communem utilitatem, propter quam tanti labores suscepti sunt, felicibus tuis auspiciis divagentur. Ac si quando tibi ab hac rerum omnium procuratione et mole animum vendicare recreareque licuerit, possis novo hoc opere numeris lineisque interstincto divinum Ptolomei ingenium divinis in rebus cognoscere. Quamobrem, si labores nostri a tua Sanctitate probabuntur, enitar profecto reliquis Trapezuntianis libris nondum cuique inscriptis mee in te pietati, rursum tuorum in nos meritorum rationem presentibus posterisque constare. Quod si pro acceptis beneficiis parem gratiam referre non potero, id saltem quod implere possum, profiteor et repromitto, nullum, scilicet susceptorum beneficiorum officium apud me intermoriturum, quorum magnitudinem memoria colam sempiterna. Accipiat ergo tua sanctitudo benigne, ut solet, opus multis lucubrationibus a patre meo elaboratum, quod etsi aliquibus pre tua pontificia dignitate non dignum forte videbitur tui, animum tamen offerentis et abditarum scientiam rerum his evolutam libris minime abs te aspernari scio. Non enim hominibus crimini aut fraudi fuit Deum immortalem samiis vasis, cultuque tenuissimo coluisse, et simul me non preterit Magnum illum Alexandrum, Antigonum, Arthaxerxem offerentis studium magnopere comprobasse.
Magne Compositionis Ptolomei libri a Georgio Trapezuntio e Greco conversi incipiunt
〈I〉
〈I.1.〉 〈Capitulum I: Prefatio auctoris〉
Peroptime mihi videntur, o Syre, qui bene philosophati sunt speculativam philosophie partem ab activa separasse: nam etsi active accidat parti ut prius speculativa sit, magnam tamen differentiam in ipsis invenies, non solum quia nonnulle virtutes morales absque disciplina etiam multis inesse possunt, cum speculativam scientam sine doctrina consequi im-