istos per singulos Lune transitus uno obscurationis digito differentes solummodo tamen in eis, —satis enim est—, que in media media] corr. ex meda G distantia fiant et quasi arcus zodiaci et obliqui lunaris qui obscurationibus continentur paralelli ad sensum sint.
Sit ergo rursus gratia exempli AB recta linea pro arcu zodiaci in qua Solis vel umbre centrum A esse supponatur. Recta vero linea GDE sit pro arcu obliqui lunaris, et G ubi centrum Lune in medio eclipsis tempore reperiatur, D vero ubi centrum eius sit quando primo tota deficit aut primo repleri incipit, hoc est quando ab interiore parte umbre circulum tangit, E autem ubi centrum ipsius sit quando primum deficere incipit aut extremum repleri aut Sol aut Luna, hoc est quando circuli alter alterum deforis tangunt, et protrahantur AG et AD et E linee. Quod igitur BAG BAG] corr. ex ABAG G et AGE anguli quibus medium eclipsis tempus continetur recti ad sensum sint et quod BE quidem angulus tum primum deficiens tum ultimum quod repletur continet, BAD autem tum ultimum deficiens tum primum quod repletur, perspicuum est. Hinc etiam patet quod E linea rursum semidiametros utrorumque continet circulorum, AD vero excessum ipsarum.
Supponatur igitur eclipsis exempli gratia in qua in medio tempore medietas solaris diametri obscuretur, et sit A centrum Solis, ut E linea, quoniam media longitudo Lune supponitur, 32 20′ particularum semper colligatur, AG vero medietate solaris diametri minor quam ipsa 16 40′ earundem. Quoniam igitur qualium est E qua rectus angulus subtenditur 32 20′, talium AG in supposita obscurationis magnitudine 16 40′ colligitur, profecto qualium est E que rectum angulum subtendit 120, talium etiam erit AG 61 51′ et arcus suus talium 62 2′ qualium est circulus qui triangulo AGE rectangulo circumscribitur 360. Quare angulus quoque EG, hoc est angulus BE, talium erit 62 2′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 31 1′.
Sed lunarium rursus eclipsium gratia sit A umbre centrum, ut, quoniam media similiter Lune longitudo supponitur, earundem semper colligatur E quidem linea 60, AD vero 26 40′ similiter, et deficiat Luna per 18 digitorum transitum, ut AG linea rursus minor sit quam AD medietate diametri et colligatur colligatur] post corr. G 10 0′ earundem. Quoniam igitur EA rectum angulum subtendens est 120, taliumque AG fit 20 0′ et arcus suus talium 19 12′ qualium est circulus qui triangulo AGE circumscribitur 360, erit profecto EG quoque angulus, hoc est BE, talium 19 12′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 9 36′. Similiter quoniam