PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 194r

Facsimile

invenienda.

〈XI.9〉 Capitulum VIIII : Quomodo a periodicis motibus apparentes ac veri per lineas capiuntur

Quod vero etiam conversim, datis periodicis arcubus tum eo qui equalem excentrici motum contineat tum arcum epicycli, apparentes hinc quoque stellarum motu facile per lineas capiantur, per eadem nobis perspicuum erit.

Si enim in simplici excentrici et epicycli descriptione coniunxerimus lineas FBT et EBI, dato medio motu longitudinis, hoc est angulo AFB, dabuntur secundum utrasque suppositiones per ea que demonstrata sunt tam angulus EB et EBF, hoc est IBT, quam proportio linee EB ad semidiametrum epycicli. Stella enim exempli gratia in C puncto epicycli superposita, coniunctisque lineis EC et BC, datoque arcu TC, si non quemadmodum in conversa demonstratione a centro epicycli ad lineam EC, sed a puncto C, ubi stella est, ad lineam EB duxerimus perpendicularem CL, erit etiam totus angulus IBC datus, et idcirco proportio quoque CL et LB linearum ad lineas EB et BC, et consequenter totius ELB linee proportio ad lineam LC dabitur. Quare angulus quoque CEL dato, totus angulus EC nobis collectus erit, continebitque apparentem stelle a maxima longitudine distantiam.

〈XI.10〉 Capitulum X : De faciendis inequalitatum tabulis

Verum, ne semper apparentes motus per lineas computemus, —hic enim modus propositum quidem exquisite demonstrat, sed durior atque difficilior ad computationes est—, composuimus quam utiliter et quam proxime veritati potuimus tabulam per singulos quinque planetarum, que inequalitates eorum particulariter collatas continet, ut, datis periodicis motibus a maxima singulorum longitudine, apparentes quoque motus facile per eas computemus.

Est autem una quoque tabula rursum mediocritatis causa versuum 45 et ordinum octo, quorum duo primi numeros mediorum motuum, sicut etiam in Sole ac Luna, continebunt, ita ut in primo 180 gradibus a maxima longitudine conscribantur, in secundo reliqui ad semicirculum 180 ab inferioribus ad superiora, sic numerus graduum 180 in ultimo utriusque ordinis versu conscribetur. Fecimus autem incrementa in ipsis in quindecim quidem primis versibus per sex gradus, in 30 vero sequentibus per tres. Nam excessus etiam arcuum inequalitatis iuxta quidem maximas longitudines minus inter se differunt, iuxta vero minimas citius differentiam inter se accipiunt. De duobus autem