PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 124v

Facsimile

borealior ab equinoctiali ab Hipparcho inventa et a nobis 59 40′ facta est australior 1 5′ gradibus, quantum 2 40′ gradus zodiaci qui sunt in prima Libre parte ab equinoctiali per latitudinem distant; Arcturus 31 gradibus equinoctiali borealior Hipparcho conscribitur, a nobis vero reperta 29 50′ facta est australior gradibus 1 10′, quantum proxime 2 40′ zodiaci gradus qui in prima similiter Libre parte sunt ab equinoctiali per latitudinem distant. Sed ab observationibus etiam istis manifestius profecto fiet quod queritur.

Timocharis Alexandrie scribit observasse 47o anno prime secundum Callippum 76 annorum periodi octavo Anthesterionos Athir secundum Egyptios die vigesimonono, tertia hora exeunte, australem mediam Lune partem perspexisse diligenter inductam ad tertiam vel mediam succedentem Virgiliarum partem; et est tempus annorum 465 a Nabonassaro Athir secundum Egyptios die 29 sequente trigesima ante mediam noctem tribus temporalibus horis et equalibus 3 20′, Sol enim in septimo gradu Aquarii erat, colligiturque tempus etiam ad dies equales ante mediam noctem totidem ferme horis. In qua quidem hora vero motu secundum expositas nobis rationes 0 20′ gradus Tauri Luna obtinebat, distabatque a puncto equinoctiali gra-dibus 30 20′, et erat borealior quam circulus per medium gradibus 3 45′, perspiciebaturque in Alexandria per longitudinem 29 20′ Arietis gradus obtinere et circulo qui per medium est borealior gra-dibus 3 35′. Secunda enim pars Geminorum in medio celi angulo erat. Succedens ergo extremitas Virgiliarum distabat tunc a vernali equinoctio ad successionem 29 30′ gradibus proxime. Adhuc enim centrum Lune precedens ad ipsam erat borealiorque fuit quam circulus per medium gradibus 3 40′ proxime. Paululum enim rursus borealior erat quam Lune centrum.

Agrippa vero in Bithynia perspexisse scribit duodecimo anno Dometiani metroi secundum ipsos mensis die 7o tertia noctis hora incipiente quod Luna australi australi] quod add. et del. A suo cornu succedentem australemque Virgiliarum partem operuit; et est annus 840 a Nabonassaro Tybi secundum Egiptios die 2 tertio sequente ante mediam noctem horis temporalibus quatuor et equalibus 5. Sol enim in 5 gradibus Sagittarii erat. Ad Allexandrie igitur meridianum ante mediam noctem 5 20′ horis equalibus facta observatio fuit, ad equales vero dies horis 5 45′ in quo tempore Lune centrum vero motu suo 3 7′ gradus Tauri obtinebat, eratque circulo qui per medium est borealius gradibus 4 50′. In Bithynia vero secundum longitudinem 3 15′ gra-dus Tauri apparenter obtinebat et erat borealius circulo per medium gradibus 4, secunda enim Piscium pars in medio celi re-