PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 120r

Facsimile

et Thimocharis Thimocharis] corr. ex Thimocaris A conscripserunt, que parum explanate necnon ambigue sunt. Nos autem apparentia nunc ad illa conferentes idem penitus invenimus, affirmareque hoc ideo audemus, quod longioris temporis consideratio nostra est et Hipparchi de non erraticis erraticis] erratiticis A scripte observationes, ad quas maxime nostras contulimus, explanatissime conscripte sunt.

Quod igitur nulla mutatio usque ad presens situs ipsarum inter se ipsas facta est, sed eedem penitus etiam nunc figure ac linee ipsarum cernuntur que tempore Hipparchi fuerant observate, nec solum earum que in zodiaco sunt inter se ipsas aut earum que extra zodiacum ad similes stellas sunt, —quod certe accideret, si sole secundum primam suppositionem Hipparchi que in ipso zodiaco sunt ad successionem signorum progredientur—, sed omnium simpliciter etiam que in zodiaco sunt ad eas que longe ab ipso distant, facile unusquisque intelliget, si multum et sepe veritatem inquiret et apparentia nunc priscis convenire videbit.

Sed ut longe inquisitionis labor adsit, paucas observationes ab illo conscriptas quas et intellectu faciles putamus et totam ab eis comperationem ante oculos poni arbitramur breviter exponemus, propterea quod eosdem aspectus et lineationes conservari ab iis que extra zodiacum sunt tam inter se quam ad eas que sunt in zodiaco aperte ostendunt.

Describit igitur de stellis que in Cancro sunt stellam que in australi forfice Cancri est et que ipsam precedit et que caput Hydri splendida precedit et splendidam earum que in canicula sunt omnes has per rectam proxime lineam esse sitas. Media enim ipsarum mutatur mutatur] aliena add. et del. A a linea extremitatum recta et ad septentrionem et ad ortum per digitum unum cum medio, et interstitia inter ipsas equalia esse. De stellis vero quatuor que in Leone sunt duas ait que in capite ipsius et ad ortum sunt et que est in ipsa colli cum alio corpore coniunctione has tres per rectam lineam esse; et rursus quod linea que per Leonis caudam et eam stellam que in extremitate ursine caude ad occasum est intercipit eam que splendida sub cauda Urse est per digitum unum; et similiter quod linea que per eam que est sub cauda ursina et per caudam Leonis transit coniungit illos qui plocami stellas precedunt. De iis vero que in Virgine sunt ait quod inter borealem Virginis pedem et dexterum boote due sunt, quarum australis et splendida que pedi boote similis est a linea que per pedes est parum ad ortus mutatur, borealis autem et semisplendida in recta similiter cum pedibus est; et quod semisplendidam de duabus istis due splendide antecedunt triangulum