〈IV.5〉 Capitulum V: Quod etiam in simplici suppositione lunari eadem tam excentricitatis quam epicycli suppositio apparentia facit
Cum autem consequens sit tum modum cum quantitatem lunaris inequalitatis ostendere, nunc quidem ita de his loquemur, quasi una solummodo inequalitas sit quam solam omnes ferme qui ante nos fuerunt intellexisse videntur, eam dico que secundum exposita restitutionum absolvitur tempora. Postea vero demonstrabimus quod etiam aliam et secundam inequalitatem quandam Luna facit penes distantias quibus abest a Sole, hec maxima quidem fit in utroque semilunio. semilunio] corr. ex plenilunio A Restituitur autem bis in tempore menstruo in ipsis coniunctionibus atque pleniluniis.
Hoc autem demonstrationum ordine utemur, quoniam hec secunda ita prime semper coniungitur, ut nunquam absque illa possit inveniri, illa vero absque hac secunda inveniatur. Capitur enim ab eclipsibus lunaribus penes quas nulla sensibilis ex ea que propter Solem accidit fit differentia. In prima igitur demonstranda ea via utemur qua Hipparchum etiam usum fuisse videmus. Nam tres nos quoque lunares capiemus eclipsis, demonstrabimusque quanta maxima differentia penes medium motum et penes distantiam a maxima longitudine fiat. Hec enim inequalitas seorsum per se inspicitur et per epicycli suppositionem absolvitur, et quamvis eadem rursus apparentia per excentrici quoque suppositionem cernantur, commodius tamen hec inequalitas que fit per utrarumque inequalitatum compositionem secunde que propter Solem accidit coniungetur. Quod autem eadem etiam hic ex utraque prepositarum suppositionum appareant, quamvis tempora restitutionum utrarunque, inequalitatis videlicet et eius que ad obliquum circulum inspicitur non sint equalia, sicut in Sole, demonstravimus, sed inequalia, sicut in Luna, dum dum] add. s. l. G eedem proportiones rursum solummodo supponatur, sic profecto intelligemus in ipsa proposita Lune simplicique inequalitate considerationem facientes. Nam quoniam Luna restitutionem illam que ad zodiacum cernitur citius facit quam illam que ad expositam inequalitatem, est per maiorem certe in temporibus equalibus in epicycli suppositione arcum epicyclus in concentrico zodiaci semper movebitur quam similem ei arcui quem Luna in epicyclo pertransivit, in suppositione autem excentricitatis Luna quidem similem in excentrico arcum epicycli arcui pertransibit, excentricus vero ad easdem partes quas Luna circa centrum zodiaci tantum, quantum longitudinis motus motu inequalitatis maior est. Sic enim non solum