PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 75r

Facsimile

quarto ante mediam noctem hora media, diciturque Luna defecisse ab austro duobus digitis.

Secundam que Alexandrie nono Adriani anno fuit observata Pachon secundum egyptios die xvii sequente 18 ante mediam noctem horis 3 36, quando similiter sexta pars lunaris diametri a meridie defecit.

Erat autem etiam motus latitudinis Lune in utraque eclipsi iuxta descendentem nodum, quod per universaliores quoque rationes comprehenditur, distantia etiam equalis proxime et paulo propinquior terre quam media, quod etiam ab iis que de inequalitate demonstrata sunt perspicuum est. Quoniam ergo, quando ab austro Luna deficit, tunc centrum eius borealius ecliptico circulo est, patet quia in utraque eclipsi centrum Lune descendentem nodum equaliter precedebat. Sed in prima quidem eclipsi Luna 100 19′ gradus a maxima epicycli longitudine distabat. Medium enim tempus media hora mediam noctem in Babilone precessit, in Alexandria vero tertia unius equalis hore parte et sunt a statuto loco Lune in tempore Nabonasari anni 256 dies 122 et equales hore simpliciter quidem 10 20′, ad dies vero equatos 10 15′. Idcirco verus motus gradibus quinque medio minor fuit. In secunda vero eclipsi Luna 251 53′ gradibus maxima epicycli longitudine distabat. Sunt enim etiam hic a statu〈to〉 a statuto] astatur A loco Lune usque ad medium eclipsis anni 871 dies 256 et equales hore simpliciter quidem 8 24′, exacte autem 8 5.′ Quapropter etiam verus motus 4 53′ gradibus maior medio erat. In tempore igitur quod inter utrasque fuit eclipsis annorum egyptiacorum 615 dierum 133 et horarum equalium 21 50′ verus Lune motus secundum latitudinem integros circulos absolvit, medius vero gradibus 9 53′ qui ex utraque inequalitate colliguntur ad integros circulos defecit. Sed a mediis motibus qui secundum Hyparchi viam in tanto tempore colliguntur decem gradus et due sexagesime proxime ad integras restitutiones deficiunt. Quare motus latitudinis novem sexagesimis per eam viam excedit.

Has igitur in multitudinem dierum predicti temporis 224609 proxime partiti quod factum est 0 0′ 0′′ 0′′′ 8′′′′ 39′′′′′ 18′′′′′, addidimus diurno medio motui iam demonstrato, et sic emendatum diurnum motum invenimus gradum 13 13′ 45′′ 39′′′ 48′′′′ 56′′′′′ 37′′′′′′, consequenterque postea reliquas tabulas composuimus.

Ita ergo semel motu latitudinis demonstrato, deinceps ad locorum eius constitutione duarum rursus eclipsium distantiam quesivimus, in quibus cetera quidem superioribus conveniebant. Nam et distantie Lune equales proxime inveniebantur et obscurationes similiter et utreque