PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 144v

Facsimile

facti communiter quidem capiuntur quando vel in uno eodemque circulo tum erratice erratice] post corr. G tum non erratice sunt de illis circulis qui per polos zodiaci describuntur, vel in diversis quidem circulis sed triangulares aut quadrangulares aut sextilles distantias facientibus, hoc est rectum angulum continentibus, aut tertia parte unius recti maiorem minoreve quam rectum, proprie autem sub quibus transire planetarum aliquis potest ille ille] vero add. et del. A sunt que in zodiaco motus planetarum secundum latitudinem continente site sunt, ad quinque quidem erraticas secundum apparentes ipsarum coniunctiones aut obiectiones, ad Solem vero atque Lunam secundum ocultationes coniunctionis et ortus succedentes. Occultationem Occultationem] corr. ex Occultationes G vero vocamus cum stella sub radiis luminarium facta non cernitur, coniunctionem autem quando sub centro ipsius obiicitur, ortum vero succedentium cum iam extra radios facta incipit apparere.

Aspectus autem fixarum ad terram tantum quatuor sunt et communiter a nonnullis anguli appellantur, proprie autem oriens, medium celi super terram, occidens, et medium celi sub terra. Ubicunque igitur equinoctialis ad verticem est, ibi omnes fixe et oriuntur et occidunt et semel in singulis volutionibus tam super terram quam sub terra in medio celi comperiuntur. Nam cum equinoctialis ipsius poli huiusmodi orizontem tangant, nullum parallelorum circulorum aut apparentem semper aut nunquam apparentem efficiunt. Ubicunque autem ipsi poli in vertice sunt nulla fixarum, ibi occidit nullaque oritur. Equinoctialis enim ipse orizontis tunc situm accipit, et alterum semper semispheriorum ab ipso factorum super terram alterum sub terra circumducit, ut bis stellarum singule in una volutione in medio celi alie super terram alie sub terra comperiantur. In aliis vero declinationibus que inter has sunt, cum nonnuli circuli aut semper aut nunquam cernantur, que ab illis iuxta polos intercipiuntur, nec oriuntur, nec occidunt, sed bis in unaquaque revolutione ad medium celi perveniunt, super terram quidem que in apparenti semper, sub terra vero que in nunquam apparenti circulo sunt, relique autem que in maioribus paralellis site sunt et oriuntur et occidunt et semel in singulis volutionibus super terram, semel sub terra in medio celi comperiuntur. In his igitur tempus quod est ab aliquo angulorum ad eundem idem ubique est. Unam enim volutionem ad sensum continet. Tempus vero quod est ab aliquo angulo ad angulum diametraliter oppositum, si ad meridianum quidem conspicitur, idem ubique similiter est,