est EI epicycli semidiameter 22 30′, erit etiam EI EI] post corr. G linea talium 48 14′ qualium est GE que rectum subtendit 120, et arcus suus talium 47 24′ qualium est circulus qui rectangulo GEI circumscribitur 360. Quare angulus quoque EG talium erit 47 24′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 22 42′, reliquus autem IGD 17 15′ eorundem. Stella igitur Mercurii, cum 27 15′ Arietis gradus obtineat, maxime matutina a vero Sole 22 23 gradibus distabit.
Superponatur rursum medius longitudinis motus ad eandem minime longitudinis partem 42 gradibus distare, ut Sol quoque medius 22 Tauri, verus autem 22 31′ gradus obtineat. Quoniam igitur secundum hunc motum talium DBF angulus supponitur 42 qualium quatuor recti sunt 360, et DGE angulus 44 4′ demonstratur, et linea GE istius longitudinis talium 55 55′ qualium est EA epiycli semidiameter 22 30′, erit etiam EI linea talium 44 19′ qualium est EG que rectum subtendit 120, et arcus suus talium 47 30′ qualium est circulus qui rectangulo EGI circumscribitur 360. Quare angulus etiam EGI talium erit 47 30′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 23 45′, reliquus autem IGD 20 19′ eorundem. Quando igitur stella Mercurii 19 sexagesimis a primo Tauri gradu distat, maxime a vero Sole ad matutinas partes distabit gradibus 22 12′. Demonstratum autem fuit quod, quando obtinet 27 15′ gradus Arietis, tunc maxime similiter distare potest gradibus 22 23′. Quoniam igitur excessus locorum quos obtinere suppositus est graduum colligitur 3 4′, et et] add. s. l. G maximarum distantiarum excessus sexagesimarum 11, congruuntque gradibus 2 45′ qui sunt a primo loco ad principium Tauri 10 sexagesime proxime, si has subtraxerimus a gradibus 22 23′, habebimus maximam matutinam a vero Sole in ipso principio Tauri distantiam graduum 22 13′.
Eodem modo in ceteris quoque signis maximas distantias et matutinas et vespertinas utrarunque stellarum computavimus, tabulamque illarum constituimus in versibus duodecim secundum signorum numerum et ordinibus quinque, in quorum primo principia signorum posuimus ab Ariete facto initio, in reliquis vero quatuor computatas maximas a vero Sole distantias, ita ut secundus quidem matutinas, tertius vespertinas Veneris contineat, et rursum quartus matutinas Mercurii, quintus vespertinas. Est autem tabula hec.