PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 10r

Facsimile

partes habebimus, quibus ab utroque aequinoctialium punctorum ad aestivum tropicum Sol remotus in eorum vertice consistit, qui sub illo habitant parallelo.

〈II.5〉 CAPUT 5: Quemadmodum ex iis quae explicata sunt gnomonum rationes ad aequinoctiales et solstitiales meridianis temporibus umbras deprehendantur

Quod vero, semel datis arcubus qui partim inter tropicos, partim inter horizontem et polos comprehenduntur, propositae ad gnomonas umbrarum rationes planius cognoscantur, ad hunc sane modum perspicuum erit. Sit enim meridianus circulus ABGD circa centrum E, et posito verticis puncto A, protrahatur diameter AEG, cui ad rectos angulos in meridiani plano ducatur linea GCFN, communi scilicet horizontis cum meridiano sectioni parallela. Atque quoniam puncti centrique rationem, si sensum consulas, tota terra obtinet cum Solis orbe collata, ut inter centrum E et gnomonis apicem nihil sit discriminis, intelligatur gnomo quidem GE, linea vero GCFN recta,