PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 4r

Facsimile

tione, verborum et orationis anfractu ea dilucidius exponere, quae vel unico vel paucioribus Graeci nominibus significant. Quinetiam trita quaedam in scholis nomina nonnunquam mutanda censui, ut cum inclinatam sphaeram verti, quae obliqua vulgo nominatur. Sic enim melius et ad explicandam rei naturam aptius dici posse existimavi Graeci sermonis imitatione et geometrarum more, qui inclinationem plani, ἐγκεκλιμένη σφαῖρα ἐπιπέδου κλίσις Euclidis lib. 11 Elemento i. m. P unde ducta videtur sphaere inclinatio, non raro appellare solent. Quos si quibus forte locis non plane consentire cum Graecis codicibus, qui sunt in manibus omnium, nostra videbitur interpretatio, id Graeco exemplari, quod ex regia tibi bibliotheca de promptum nobis libenter impertitus es, adscribendum scito ut tute legens cognosces. Habes igitur qualequnque nostri laboris pensum, ut, cum ad exquisitam sapientiae trutinam singula revocaris, de re tota arbitratu iudicioque tuo statuas. Vale. Lutetiae, idibus Aprilis 1556.