gerendum statuerem, neque recusandum quominus in eo me curriculo, quod mihi circunscriptum velles, exercerem, fide subsidioque tuo fretus plus oneris sustuli, quam ferre me posse intelligerem. Proinde istud conanti multa ante oculos obversabantur, quae laborem alio transferendum mihi suaderent, onere deposito. Nam ut alia omittam, quae me ab instituto dehortabantur, tam multiplices variique errores inspicientibus nobis omnique acie ingenii contemplantibus ostendebant se et occurrebant, ut restituendae et corrigendae editionis tam depravatae nulla spes esse, eaque ratione cogitabam adductum, cuius paulo ante mentionem feci, Reinholtum primum operis librum latine de integro vertisse, ut suo scilicet exemplo, id in aliis libris tentarent caeteri, quod ipse in primo perfecisset, neque praeiudicata cuiusquam industria quenquam ab opere deterreret. Hic mihi quisquam: ‘Tune Georgium Trapezuntium et Graecum hominem et philosophum percelebrem ἀμαθίας insimulare audes?’ Equidem Georgium omni laude ingenii clarissimum fuisse agnosco, quemque disputationis huius insolentia, atque harum rerum inscitia, tam saepe lapsum mihi religio sit dicere, nedum alienae culpae reum facere. Ita non suo hominis praestantissimi vitio, sed partim
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 3r