ex oblati climatis collectione quaenam pars numero adiaceat, eamque tunc orientem reperiemus. Manifestum etiam est quod sub eodem degentibus meridiano Sol pari horarum aequinoctialium intervallo a diei noctisque medio distat, qui vero sub eodem meridiano non versantur, apud eos tantum est aequinoctialium temporum discrimen,
quot partibus meridianus horum ab illorum meridiano distat.
〈II.10〉 CAPUT 10: De angulis qui a signifero et meridiano fiunt circulo
Sed cum ad propositam initio huius libri contemplationem reliquum sit, ut de angulis sermonem faciamus qui cum obliquo fiunt circulo, illud Definitio quae ad sequentem disputationem confert i. m. P primo loco sumendum arbitor rectum angulum a maximis circulis (nostra interpretatione) contineri, quum polo quidem, communi scilicet circulorum sectione, et quolibet intervallo descripti circuli peripheria Anguli ratio ex circuli peripheria i. m. P segmentis angulum complectentibus intercepta sui circuli quadrantem explet, atque in universum angulum sub planorum inclinatione comprehensum, eam habere ad 4 rectos ra-