plationis studio magis universa exquirat inclinationum ad boream propius vergentium accidentia, is reperiet, quo loco polus aquilonaris 67 fere partibus eminet, Peris. 2 i. m. P ibi nullo pacto occidere orbis signorum partes 15 quae ad utrunque aestivi Solstitii latus consistunt, ita ut dies maximus et umbrarum in omnes horizontis partes conversio menstrua fere sit. Haec enim facile intelligi possunt ex proposita obliquationis tabella. Nam quot partibus distantem ab aequatore parallelum inveniemus, ut eum verbi gratia qui ex utroque puncti solstitii latere partes 15 intercipit, quique tum semper vel extat, vel latet, cum intercepta sectione circuli qui per medium signorum ducitur, tot profecto partibus elevatio aquilonaris poli deficiet a 90 unius quadrantis portionibus.
Atque ubi quidem partibus 69 30′, Peris. 3 i. m. P polus attollitur, ibi ex utroque aestivi solstii latere partes 30 ommino non occidere comperias, ut in duos fere menses et maximus producatur dies et gnomonum umbrae circumvehantur.
Ubi autem polus attollitur partibus 73 20′, Peris. 4 i. m. P illic ex utroque aestivi solstitii latere 45 partes non occidere reperias, ut et maximus dies et circumductae gnomonum umbrae ad tres fere menses producantur.