〈II.4〉 CAPUT 4: Quemadmodum ratiocinari deceat quibus, et quando, et quoties Sol in verticis puncto consistit
His autem constitutis, facile est ratiocinatione complecti quibus, quando, et quoties Sol in vertice consistat. Cum enim per se sit manifestum nunquam ad eorum verticem Solem pervenire, qui sub parallelis habitant amplius ab aequatore distantibus spatio 23 51′ 20′′ proxime (quanta est solstitialis puncti integra declinatio), semel autem aestivo nimirum solstitio verticem eorum attingere, qui sub parallelis hoc ipso distantibus intervallo versantur, απόστασις i. m. P atque bis in eorum vertice consistere, qui sub parallelis agunt minore quam propositarum partium numero disiunctis, ex obliquationis certe tabella, quo id tempore fiat, facile intelligi potest. Nam totidem in secunda tabulae pagella inventis partibus, quot ab aequinoctiali distat oblatus quivis parallelus inter aestivum tropicum et aequatorem situs, adiacentes ipsis in prima tabulae columna, ex quadrante zodiaci