PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 21v

Facsimile

partem, iisdem simul emergere temporibus 19 12′, utrunque autem et Virginis et Librae Ascensio Virginis et Librae i. m. P signum temporibus 36 28′, quae ad complendum duplicatam Arietis in sphaera recta ascensionem restant. Quod erat demonstrandum. Rursus IL peripheria contineat duarum duodecimarum, Arietis inquam et Tauri, De ascensione Arietis et Tauri i. m. P partes 60. Manentibus igitur aliis, duplicatus quidem CL arcus per ea quae exposita sunt partium est 138 59′ 42′′, quae que ei subtenditur recta partium 112 23′ 56′′. Duplicatus autem LM arcus partium 41 9′ 18′′, et quae ei subtenditur recta partium 42 1′ 48′′. Si ergo rursus a ratione partium 70 32′ 4′′ ad 97 4′ 56′′ auferamus rationem 112 23′ 56′′ ad 42 1′ 48′′, supererit ratio subtensae dupli arcus ME ad subtensam dupli arcus EG, partium scilicet 32 36′ 4′′ ad 120. Atqui subtensa dupli arcus EG partium 120. Quare subtensa dupli arcus ME earundem est 32 36′ 4′′. Itaque duplicatus ME arcus partium est 31 32′ proxime. Ipsa autem ME peripheria earundem partium 15 46′, sed totus MI arcus iisdem de causis supra demonstratus est partium 57 44′, reliquus igitur IE arcus partium est 41 58′. Quamobrem Aries et Taurus ascendunt ambo simul temporibus 41 58′, quorum Aries una cum temporibus 19 12′ ascendere probatus est. Sola igitur pars duodecima quae Taurum