PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 13v

Facsimile

solstitio utrinque distat partibus 69, ita quandiu per has 138 partes commeat, gnomonum umbrae ad meridiem tendunt, cum vero per reliquas 22 2′ ad septentriones. Atque hoc quidem loco, qualium gnomo partium est 60, talium aequinoctialis quidem umbras 8 50′, aestiva autem 16 50′, brumalis vero 37 54′.

Quartus est parallelus, Amphis. 4 i. m. P ubi dies maximus horis aequinoctialibus constat 12, 45′. Hic ab aequatore distat partibus 12 30′, et per Aduliticum sinum describitur, ac inter amphiscios numeratur, quandoquidem sub eo degentibus Sol in vertice bis consistit, atque in meridiani traiectione gnomonibus umbras adimit, quoties ab aestiva conversione utrinque abest partibus

57 50′, ita ut, quandiu istas 115 partes 40′ conficit, gnomonum umbrae ad austrum declinent, dum vero reliquas 244 20′, ad boream. Atque in hoc situ, qualium est gnomo 60 partium, talium aequinoctialis quidem umbra 13 20′, aestiva autem 12, hyberna vero 44 30′.

Quintus parallelus Amphis. 5 i. m. P diem habet maximum horarum aequinoctialium 13, abestque ab aequatore partibus 16 27′, et per Meroen insulam ducitur, necnon inter amphiscios collocatur, quod nimirum sub eo habitantibus Sol in vertice bis consistat et gnomonas meridianis tem-