tionem, quam intercepta peripheria ad descriptum eo quem prodidimus modo circulum.
Quamobrem cum perimetrum supponamus partium 360, quot invenietur partium intercepta peripheria, totidem erit quem illa subtendet angulus, qualium rectus unus est 90. Angulorum porro, Quae hoc libro explicandis restant i. m. P qui cum obliquo fiunt circulo, illi maximum adferent propositae contemplationi adiumentum quos mutuae ipsius cum meridiano vel cum horizonte sectiones in quolibet situ complectuntur, quos item mutua ipsius et maximi circuli per polos horizontis descripti sectio comprehendit, si cum eiusmodi angulis una quoque explicentur huius circuli peripheriae quae ipsa sectione et horizontis polo, hoc est verticis puncto, continentur. Nam horum singula demonstratione illustrata et ad ipsam contemplationem sunt accommodatissima, et ad ea quae circa Lunae parallaxes quaeruntur conducunt quam plurimum, utpote quarum nulla sit prorsus, nisi illis ante perceptis, comprehensio. Caeterum quum anguli quatuor contineantur duorum circulorum sectione eius nimirum qui per medium signorum est et alicuius eorum qui cum illo conserti haerent, nosque de uno, qui secundum situm similis est, verba facturi simus, illud ante definiendum est ex duo-