PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 23v

Facsimile

ctum quidem I commune horizonti cum parallelo per brumalis solstitii punctum descripto, C vero commune eidem horizonti cum descripto per initium Piscium verbi gratia aut per aliam quamlibet datam quadrantis sectionem parallelo. In duobus igitur maximorum rursus circulorum arcubus FT et ET descripti sunt tum FCL, tum ECI seinvicem secantes in puncto C, estque subtensae dupli arcus TI ad subtensam dupli FI ratio c〈o〉mposita cemposita P ex ratione subtensae dupli arcus TE ad subtensam dupli EL et ex ratione subtensae dupli CL ad subtensam dupli CF. Sed in omnibus inclinationibus et duplicata TI peripheria eadem data est, cum sit inter tropicos media, et ob id geminata etiam quae reliqua est IF peripheria et similiter in iisdem zodiaci segmentis, ipsa quoque LC duplicata peripheria per omnes inclinationes est eadem, daturque per obliquationis tabellam, necnon ob eam causam reliqua rursus duplicata ipsius CF peripheria. Quamobrem etiam ratio subtensae dupli arcus TE, ad subtensam dupli EL relinquitur eadem per omnes inclinationes in iisdem quadrantis segmentis. Quos si, cum ita haec se habeant, differentiam CL peripheriae adaugeamus partibus 10 quadrantis qui a verno aequinoctio ad brumale porrigitur punctum (quandoquidem ad usum futura est satis, quae per tantos arcus pro-