quidem aequinoctialis rursus ab horizonte, qui et ipse in maximis est circulis, aequaliter ubique in duo divisus, aequales, si sensus iudicium adhibeas, suos noctibus dies facit. Reliqui vero cum inaequaliter dividantur, et secundum nostri orbis inclinationem, partim magis australes, partim sint magis aquilonares, illi quidem et minores super terram sectiones et breviores noctibus dies, hi vero maiores contra super terram sectiones et longiores diebus noctes efficiunt. Est autem et amphiscius hic parallelus. Amphiscii Paralleli 6 quorum hic primus est i. m. P Sol enim, quibus locis aequinoctialis obliquusque circulus se invicem secant, hominum in subiecta regione habitantium vertici bis recta imminet, ut tunc solum nullae meridiano tempore gnomonum sint umbrae, cumque per aquilonarem semicirculum fertur, umbras ad austrum, cum vero per australem, eas ad aquilonem mittat. Atque hic, qualium gnomo est partium 60, talium utraque tum aestiva tum brumalis umbra partium est 26, 30 proxime. Umbras autem eas in universum dicimus, quae meridie fiunt, quasi nulla re memorabili ab aequinoctialibus et solstitialibus differentes, siquidem meridianis ipsis temporibus aequinoctia et solstitia non omnino perficiuntur. διὰ τὸ μὴ πάντως ἀποπελεῖσθαι i. m. P Quaecunque autem astra in ipso convertuntur aequinoctiali circulo, ad verticem perveniunt subiectarum
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 12r