ro horizontis orientalis semicirculus BED, et describatur zodiaci semicirculus AEG, ita ut punctum E sit Tauri initium. Quoniam vero in hoc climate, emergente Tauri initio, in meridiano sub terra consistunt Tauri partes, 17 41′ (docuimus etenim per expositas nobis ascensiones ea ista facile perspici posse), minor quadrante est EG peripheria. Describatur sane polo E, et intervallo latere quadrati, maximi circuli segmentum TIF, et compleantur EGI et EDT quadrantes. Est autem et DGF et FIT utraque quadrantis peripheria, quod BET horizon per polos transit tum FGD meridiani tum FIT maximi circuli. Rursus quoniam Cancri partes quidem 17 41′ ab aequinoctiali ad arctos distant in maximo, qui per eius polos ducitur, circulo partibus 22 40′ (nam et haec nobis exposita sunt), aequinoctialis vero distat ab F polo horizontis in eadem FGD peripheria partibus 36, colligitur ipsa quoque FG peripheria partium 58 40′. His igitur datis, consequens est ex descriptione rationem subtensae dupli arcus GD ad subtensam dupli DF compositam et ex ratio-
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 40r