PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 21r

Facsimile

sunt ED et CM se invicem secantes puncto L, ratio subtensae dupli arcus CD ad rationem subtensae dupli arcus DG composita est tum ex ratione subtensae dupli arcus CL ad subtensam dupli arcus LM, tum ex ratione subtensae dupli arcus ME ad subtensam dupli arcus EG. Sed duplicatus ED arcus partium est 72, quaeque eam subtendit recta partium 70 32′ 4′′, duplicatus vero GD arcus partium 108, et quae ei subtenditur recta 97, 4, 56. Ac rursus duplum quidem arcus CL partium est 156, 41 et quae subtus ducitur recta 117 31′ 15′′. Duplum autem arcus LM partium est 23 19′ 59′′, quaeque ei subiicitur recta 24 15′ 57′′. Si igitur a ratione partium 70 32′ 4′′ ad 97 4′ 56′′ detrahamus rationem partium 117 31′ 15′′ ad 24 15′ 57′′, restabit subtensae dupli arcus ME ratio ad subtensam dupli arcus EG, partium scilicet 18 0′ 5′′ ad 120. Atqui subtensa dupli arcus EG partium est 120. Quare subtensa dupli arcus ME earumdem est partium 18 0′ 5′′. Itaque duplicatus etiam ME arcus partium erit 17 16′ proxime, ipse vero ME partium earumdem 8 38′′, sed totus IM arcus, quoniam una cum IL in recta sphaera simul ascendit, Ascensio Piscium i. m. P partium est quae supra demonstratae sunt 27 50′, ob idque reliquus EI arcus partium est 19 12′ atque una demon[mon]stratum demonmonstratum P est Pisces, duodecimam scilicet