PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 5v

Facsimile

mum sumere decet, terra ab aequinoctiali et altero, qui per aequinoctialis polos describitur, circulo in quatuor divisa partes, magnitudinem eius quam nos habitamus altera septentrionum parte fere contineri. Id vero in latitudine quidem, hoc est progressu a meridie in boream, ex eo maxime perspici potest, quod meridianae gnomonum umbrae aequinoctialibus ubique diebus ad septentriones semper vergunt, numquam ad meridiem, in longitudine vero, id est ab ortu ad occasum transitu, quod, quoties eaedem eclipses in primisque lunares eodem ab iis conspiciuntur tempore, qui extremas in nostra aquilonari orbis parte, tum ad orientem, tum ad occidentem terras colunt, non maior reperitur nec minor quam duodecim horarum aequinoctialium differentia, notato apud utrosque defectionis tempore. μὴ πλέον δώδεκα προτερεῖν ἢ ὑστρεῖν ὡρῶν ἰσημερινῶν i. m. P Nam ipsa quae in longitudinem patet quarta terrae pars, quoniam uno aequinoctialis definitur semicirculo, duodecim horarum intervallum continet. Verum Propositio huius libri i. m. P ex iis quae particulatim inspicienda sunt ad hanc tractationem in primis pertinere videntur praecipuae proprietates quae per singulos aequinoctiali circulo parallelos ad boream declinantes subiectis accidunt habitationibus. Eius generis sunt haec: quantum primae lationis poli ab horizonte distent, aut quantum ab ae-