PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 39v

Facsimile

exponemus eodem rursus exempli gratia usi parallelo, ubi scilicet aquilonaris polus partibus 36, supra horizontem sublatus conspicitur. Anguli autem qui ab aequinoctialibus zodiaci punctis cum horizonte fiunt citra ullum negotium cognosci possunt. Si enim meridianum quidem describamus circulum ABGD, propositi vero horizontis orientalem semicirculum AED, atque aequinoctialis quadrantem EF, obliqui circuli duos quadrantes EB et EG, qui ita habeant, ut punctum E, si ad EB quadrantem referatur, autumnale, sin ad EG, vernum intelligatur, et B quidem hybernum, G vero aestivum sit conversionis punctum, colligitur, posita DF peripheria partium 54, utraque vero BF et FG aequalium 23 51′ proxime, ipsam quoque GD peripheriam partium esse 30 9′, BD autem earundem 77 51′. Quamobrem cum E sit polus meridiani ABG, angulus quoque sub DEG, qui ab Arietis fit initio, talium est 30 9′, qualium unus rectus 90, angulus vero sub DEB, qui a Librae efficitur principio, earundem 77 51′. Verum ut ad reliquos via quoque muniatur, sit verbi causa inveniendus orientalis angulus qui a Tauri initio et horizonte efficitur, sitque meridianus circulus ABGD, propositi ve-