PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 37v

Facsimile

60 ad 103 55′ 23′′, restabit ratio subtensae dupli arcus TE ad subtensam dupli EI partium 42 58′ proxime ad 120, estque subtensa dupli arcus EI partium 120. Quare subtensa dupli TE earundem est 42 58′. Itaque et duplicatus TE arcus partium est 42 proxime. Ipsa autem TE peripheria earundem 21. Tota igitur TEC tum ipsa, tum qui sub CBI angulus partium est 111. Ex iis Usus lemmatii 1 i. m. P autem quae ante probata sunt, angulus etiam qui ab initio Scorpii efficitur, aequalium erit partium 111. Uterque Usus Lemmatii 2 i. m. P autem et qui ab initio Tauri et qui ab initio Piscium constituitur partium est 69, quae ad complendum duos rectos supersunt, quod demonstrandum erat. Rursus in eadem descriptione FB peripheria supponatur altera zodiaci pars duodecima, ita ut B punctum sit Leonis initium, iisdemque suppositis, duplum quidem peripheriae AB partium sit 41, quaeque ei subest recta partium 42 2′, geminata vero AI peripheria partium 139, eique subtensa partium 112 24′. Atque rursus duplum quidem ipsius BF partium 120, rectaque ei subtensa partium 103 55′ 23′′, duplum vero FT partium 60, et subtensa ei recta partium 60. Si rursus igitur a ratione 42 2′, ad 120 24′ subtrahas rationem 103 55′ 23′′