quatore in meridiano circulo absit verticis punctum, quibus, quando, et quoties Sol in vertice consistat, quae sint meridiano tempore rationes aequinoctialium et solstitialium ad gnomonas umbrarum, quantique sint maximorum aut minimorum dierum, si cum aequinoctialibus conferantur, excessus, caeteraque omnia quae circa accretiones et diminutiones dierum atque noctium, ἀυξομειώσις τῶν νυχθημέρων συνανατολὰς καὶ συγκαταδύσεις i. m. P ad haec circa communes ortus et occasus aequinoctialis et obliqui circuli, quaeque circa proprietates et magnitudines angulorum qui a praecipuis maximisque fiunt circulis particulatim accidere, conspiciuntur.
〈II.2〉 CAPUT 2: Quo modo, data maximi diei magnitudine, dantur horizontis peripheriae aequinoctiali et obliquo circulo interceptae
Proponatur itaque generaliter descriptus verbi causa per Rhodum circulus aequinoctiali parallelus, ubi elevatio quidem poli partium est 36, dies vero maximus aequinoctialium horarum 14 scrupulo 30, sitque meridianus quidem circulus ABGD, horizon-