〈Praefatio translatoris〉
St〈ephanus〉 Gracilis Io〈anni〉 Magnenio medico longe praestantissimo et mathematicae scientiae regio apud Lutetiam professori salutem dat.
Magna certe tua laus est, Magneni doctissime, qui summum semper studium cum in omnibus bonarum rerum disciplinis, tum in scriptis veterum mathematicorum illustrandis collocasti. Nam, ut superiores annos taceam, quibus tu de tua industria et docendi constantia nihil unquam remisisti, postquam e vita cessit Orontius Finaeus, cuius ne posteritas quidem omnium seculorum immemor erit, tuque in eius locum suffectus, in augustissimum regiae professionis collegium sum-