PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 46v

Facsimile

quae proposita sunt investiganda colligitur. Nos autem ut alios quoque et angulos et arcus in promptu expositos habeamus, quorum in particularibus inquisitionibus usum fore consentaneum est, eos etiam lineari demonstratione collegimus ab eo qui per Meroen ducitur exorsi parallelo, ubi dies maximus horarum est aequinoctialum 13, ad eumque progressi qui ultra Pontum per Borysthenis ostia describitur, ubi maximus quidem dies horarum est aequinoctialium 16. Caeterum incremento in singulis usi sumus in climatibus quidem semissis rursus horae, quemadmodum et in ascensionibus, in zodiaci autem segmentis unius signi, in meridiani vero tum ad ortum tum ad occasum situ unius aequinoctialis horae. Haec autem per singula et climata et signa exponemus in tabula, cuius primae quidem partes numerum continebunt aequinoctialium horarum quibus intervallum ex utraque meridiani parte post ipsius situm notatur, secundae vero partes comprehendent quantitates peripheriarum quae a verticis puncto ad propositi signi, ut diximus, initium ducuntur, in tertiis vero et quartis partibus collocabuntur quantitates angulorum qui sub proposita sectione eo, quem definivimus, modo continentur, in tertiis quidem anguli qui ad o-