This page is incorrectly numbered 461 B foemininus libidinem auget, adeo ut non solum flagitiosa, sed et foeda committantur. Sed virilis, id est, orientalis auget ob claritatem, famam scelerum. Ex quo declaratur quod effoeminatum existimat, cum occidentalis extiterit atque haec per se clara. Verum quid continget ubi Saturnus Marti in virorum genituris aut Veneri in mulierum cum Iove positis, aut bene saltem constitutis congredietur. In virorum quidem haud dubie semper aliquid frigiditatis, et ob id dedecoris ostendit. In mulierum vero genituris Saturnus, cum Venere positus impedimenta circa venerea et exiguam coeundi voluntatem affert. Illud omnino non praetereundum quod ratio et experimentum docet, quamquam Saturnus praecipue haec, impedimenta afferat, si in virorum genituris Marti, in foeminarum Veneri commiscetur, etiamsi contrario modo contingat impedimentum non leve, viris quidem Veneris, foeminis Martis commixtus (Iovis benigno) Iuppiter et Mercurius conveniunt, quia aequaliter a Sole distant, sed vario tamen modo, nam ut modo Iuppiter est temperatus, ita Mercurius ancipitis naturae. Ita eadem ratione Mars et Venus, propinquissimi enim Soli sunt etiam calidissimi et uterque maxima versatur epicyclo, sed tamen Venus humida et benefica, Mars siccus et maleficus. Pari ratione Saturnus et Luna conveniunt, quod uterque a Sole maxime distat, uterque ob id etiam frigidissimus, sed tamen Lunae frigiditas pinguis, ut ita dicam, et humida, et et benefica, Saturni tabifica, sterilis et malefica. Iuppiter igitur omnia haec mala mitigat, praestatque consensum mutuum, et ob id etiam tegit. Est enim constans planeta atque beneficus at Mercurius inconstans, quod quatuor habeat apogaei aequantes et linguae praeest, unde omnia detegit, et in publicum prodit, cum infamia et metu legum. Nec non cum minoribus suppliciis, ut quendam vidimus coria deaurantem, qui quod cum muliere anu etiam praepostera Venere usus esset, circumductus per urbem flagellis cedebatur.
〈IV.6〉 Caput VI
Textus XLIII: De filiis
Cum coniugii locum proxime sequatur liberorum, considerare oportebat planetas coeli fastigio aut succedenti loco qui est boni daemonis coniunctos aut configuratos, sin minus eos qui locis his oppositis; Lunam etiam et Iovem et Venerem pro filiorum largitoribus assumere, sicut Solem et Martem et Saturnum pro orbitatis authoribus; Mercurium prout configuratus illis fuerit promiscuum et largitorem cum fuerit orientalis et recusantem cum fuerit occidentalis.
〈Commentarius〉
Hoc est tertia domus pars, quam Ptolemaeus considerat. Atque in ea velut in caeteris illud animadversione dignum, quod omnia participant invicem, velut et in rebus ipsis. Quales enim pater ac mater plaerunque filii etiam tales et qualis filius tales parentes, non autem ex toto similes, sed in parte. Id etiam in divitiis, honoribus atque aliis, ut quemadmodum inquit Anaxagoras, omnia in omnibus sita sint, atque commixta. Igitur in filiis habendis decimus locus, qui etiam matri tribuitur est considerandus. Ille idem tribuitur etiam fratribus atque sororibus. Quicunque igitur fratres habent multos, et matrem robustam etiam natura filios habent plures et sospites, sicut et contra habentibus contrarium evenit. Non tamen generaliter hoc evenit, sed qui paucos habuerit