〈IV.2〉 Caput II
Textus II: De nati fortunis
Quae igitur possessionis sunt, a sorte sive parte fortunae petenda sunt, tantum illa ob quam Solis a Luna distantiam ab horoscopo abiicimus tam in diurnis quam nocturnis genituris, propter eas quas ubi de vitae spatio egimus causas attulimus.
〈Commentarius〉
Nulla res mortalibus tam in praecio vel olim fuit, vel nunc est, quam opes. Unde astrologi non magis aliam ob causam consuluntur. Siquidem nil aliud verum esse bonum putant, et ideo de ea diligentius tractandum est, non solum ob id, quod in praecio habeatur, et quod professoribus maxime utilis sit, sed quod difficillima. Cum igitur in omni praedictione necesse sit causas esse similes effectibus, opes autem vario modo proveniant. Multiplicem primo causam etiam in astris invenire oportet. Aliae ergo haereditario iure ex lege habentur, ut patris opes, quibus nulla primum causa ex astris debetur. Aliae ex haereditate et voluntate testatoris. Tertio loco sunt, quae ad honores et magistratus consequuntur, quae et ipsae proximae sunt necessariis, et paternis, et securiores his, quae ex voluntaria haereditate proveniunt. Quarto sunt quae ex arte vel mercibus assiduitate longa colliguntur, in quas fortuna multum potest. Quinto quae ex consensu geniturae cum his, qui armis vel sacerdotio evehuntur. Quot enim videas nulla virtute vel industria vili progenie, qui tamen dominorum aut amicorum ingentibus successibus opes maximas sunt consequuti? Ut horum non queas numerum referre. Sexto sunt casus ut thesauri inventio, nuptiae, depositum atque haec sunt praecipua. Dividemus ergo divitias in simpliciter necessarias, in necessarias ex supposito, in proximas necessariis in laboriosas et fortuitas. Necessariae simpliciter a parentibus habentur, in quibus sufficit ut astrorum omnino non adversentur. Et supposito necessariae sunt, ut dixi, quae ex administrationibus parantur, proxime necessariis, quae ab amicis habentur, aut coniunctis orbis, aut qui ad maximam fortunam, et principatum evecti sunt. Laboriosae ex artibus, et mercatura in quibus perpetua quidem successio desyderatur ad congregandas opes. Fortuita, ut dixi, sunt inventiones thesaurorum, ruina urbis, stulta mulier, stultus socius. Cum ergo necessariis simpliciter, ut dixi, sufficiat non habere abdicationis signa in necessariis ex supposito solum requiruntur causae administrationes. In aliis tanto plus exigimus ex astris, quanto naturalis connexio debilior est. Iuxta hoc ergo omne immoderatum bonum divitias significat. Et coniunctio quidem Iovis, cum Luna, et Venere, vel capitis Draconis loco unius eorum proprie ex amicitia principium, aut orborum egregias opes significat. et Sol in occidente per magistratus, nam in oriente fovet vitam, et Venus in coeli medio per amicorum gratiam, et artem ac venustatem. Et Luna in ascendente per continuos successus facitque negociis accommodatos. Cum vero mutuis se radiis erraticae et ex angulis iunxerint tum mutuis potestatibus terribiles hoc reddit illos, ut quibus principatus quidam concedatur atque ita per vim quandam hi sibi opes parant. Si vero Saturnus aut Mars, aut Mercurius in ascendente foeliciter fuerint constituti per latrocinia, ac scelera, ac fraudes abunde ditabuntur. Sin autem loca commutent sors, Iuppiter, aut Luna, Sol ascendens, atque huiusmodi cum nova factione, aut principe novo per illorum foelicem fortunam ditabuntur pauperes fient, ob adversam fortunam, Iuppiter