cem tractationem principiorum, universalium, connexorum et succedentium, quae ferme ad fortunam pertinent. Nam de primis tribus dictum iam est, de quarto autem in hoc libro iam dicemus.
Hic Haly docet oportere philosophum esse, qui recte velit iudicare, generaliaque praecepta cognoscere, atque intelligere diligenter, aliter operam omnem frustari. Idque recte omnino dictum, nec decere quenquam dubiis verbis polliceri aut praedicere, sed clare atque perspicue et singulariter, quae futura sunt. Itaque et generalia scire oportet, et in philosophia eruditissimum esse, nec haec sufficient, nisi duo alia etiam cognoverimus, quorum primum est de consuetudinibus propriis gentium atque hominum, velut de ira Germanorum, Parthorum feritate, mercatorum bonis verbis, artificum mendaciis, talibusque innumeris. Secundum est ut sciamus quomodo homines generalibus effectibus subiiciantur, nam multi occiduntur absque signis violentae mortis, multi iuvenes moriuntur, qui ad senium pervenire debuerant, multi ditantur absque divitiarum signis. Ut vero huius ultimi exemplum afferamus, nam de aliis supra locuti sumus, et de omnibus malis, dicamus de hoc velut, et de honoribus et magistratibus, atque aliis bonis quod certum est amicos non decerni ita a genitura, ut quis eos ab initio, qui futuri sint et quales dignoscere queat, constat autem quod amici principes et divitias, et honores, et magistratus afferunt. Igitur contingit quod ex amicitia, quae ex genitura deprehendi qualis futura sit non potest, homo nativitate satis humili ad magnos status perveniet. Sicut contingit de Maximiliano Stampa, qui cum haberet infelicem genituram, quia tamen inter illam et genituram Francisci secundi Sfortiae ducis Mediolani fuit commutatio, factus est ditissimus, honoratus et potentissimus, in aliis rebus tamen infelicissimus, quia genitura talis erat et non fuit in aliis commutata. Et similiter quarta genitura, licet sit per se foelix, eo tamen est felicior quo ascendens suum, et fortunae partem alternatim cum parte et ascendente primae commutat. Rursus genitura Ludovici Ferrarii per se egregia est, quoniam tamen Lunae locus illi est, nobis ascendenti proximus, et Iovis loco, adiutus est a nobis. Et hoc est in quo plus habet Fatum, quam astrologia. Haec autem commutatio cum principibus pars est et similis ei, quae est cum generalibus constitutionibus. Nota igitur quod si generales constitutiones debiles fuerint, exaltabuntur solum, qui bonas habent genituras et commutant loca principalia. Si vero validiores qui commutant, nec repugnantem bonis habent genituram. Si adhuc validiores, qui praeclares habent genituras et commutant in processibus. Si vero adhuc fuerint potentiores qui bonas genituras habent omnes, etiam si non commutent. Ultimo cum fuerint validissimae constitutiones omnes eius loci exaltabuntur, ut in Mecha propter Mahumeti adventum. Ita in cladibus et pestilentiis, omnes moriuntur quando constitutiones validae fuerint admodum, quibus solum ascendens absque auxilio apheta fuerit, etiam si nullo modo cum constitutione concordaverint. Haec igitur causa est cur, qui infelices habent genituras, modo non sint violentae et biothanatae, debent adhaerere principi, nam si concordaverint poterunt esse felices, si non concordaverint, nihilominus non fiunt deteriore conditione cum etiam si non adhaesissent infelices futuri erant. Contrario igitur modo, qui solum ascendens aphetam habent, omnes calamitates generales vitare debent. Quod autem dixit, eorum vero, declarat ordinem dicendorum hoc argumento, sicut tractatio de corpore praecedit tractationem, de animi qualitatibus, ut superius visum est, ita tractatio, de opibus tractationem, de honore, nam ita se habent opes ad corpus, sicut honor ad animum. Sicut enim opes exornant corpus, ita honores animum.