PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 501

Facsimile

pimus, sicut cum de vitae spacio ageremus definiviumus. Hunc igitur ad modum generales temporum arbitros creabimus.

〈Commentarius〉

Tria in praesenti textu docet, primum quis nam sit promissor, seu dispositor cuiusque partis, ab apheta incipientis (nunc aphetam vocat quemcunque significatorem ex illis quinque ab ἀφετὴ, quae est dimissio) et dicit si in loco aphetae sit planeta, vel radius planetae, ille erit promissor, largitor et dominus eorum, quae ab illa parte decernuntur. Si non sit ibi planeta aliquis nec radius accipies eum planetam, qui ante eum locum est, vel cuius radii ante sunt. Exemplum, mihi oritur septima pars Tauri, ubi nullus est planeta, nec radius, ante tamen, id est in quarta parte Tauri est Iuppiter, ideo dico quod Iuppiter gubernat vitam a septima parte Tauri, usque ad duod〈e〉cimam ubi sunt radii sextiles Lunae. Postmodum ab ea parte usque in finem Tauri, cum nullus planeta succedat nec radius, gubernat Luna. Quod si nullus planeta, nec radius sit ante locum apheticum, gubernabit solus dominus finis, ut postea docebimus. Quod si rursus sint duo planetae, ante vel radii duo, vel planeta unus, et radius alterius, tunc proximiorem aphetae pro gubernatore eligemus. Quod si ambo sint in eodem gradu eligemus utrunque praelato, tamen eo qui corpore ibi praesens est ei, qui radios mittit. Radiorum quoque diversitatem inspicere oportet, et naturae similitudinem aut repugnantiam. Maleficus enim et naturae loci repugnans, et ex adverso positus gubernabit quidem, sed ut tyrannus et dominus iniquus, contra beneficus et loco congruens, et corpore praesens, aut radiis amicis locum aspiciens, gubernabit ut rex, ut pater. Quod si multum distet, qui succedit planeta, ut in nostra genitura a sextilibus radiis Lunae, qui in 12. partem perveniunt Tauri, usque ad 12. Geminorum, ubi est corpus Martis, et rursus radii Lunae quadrati intercedunt partes 30. aut saltem 29. usque ad 11. Geminorum ubi cadunt radii trigoni Solis, tunc Luna nihilominus gubernabit omnes illos gradus, usque ad 11. Geminorum, ubi tunc Luna desinente, Sol gubernabit, inde paulo post Martis gubernationi Luna commiscebitur, quia radii illius trigoni Martis corpori succedunt. Sed ut dixi, quia in eodem gradu sunt, et corpus validius est radio, miscebimus Martis et Lunae gubernationem simul, donec ad corpus Saturni directio pervenerit. Interim autem gubernatio Martis et Lunae, Solis, aliquid commiscebitur propter magnam solarium radiorum propinquitatem. A duodecima igitur Tauri parte ad 11. Geminorum, ut dixi, gubernabit Luna, sed varie eas partes. Nam a duodecima Tauri usque ad 24. plus poterit Luna, quam dominus finis, quia tanta est magnitudo lunaris luminis, et quanto plenior fuerit eo maior. A 24. in finem Tauri, cum Luna in Tauro altitudinem habeat, aequales ferme erunt vires Lunae, cum domino finis illius partis. Ab initio autem Geminorum ad 11. illius partem propter longinquitatem radiorum sextilium, et mutationem signi ubi Luna nullam habet potestatem finis dominus maiorem habebit vim quam Luna. Ita hoc exemplo reliqua intelliges.

Secundum est quod dominus finis semper debet assumi, ut socius cum gubernatore, qui corpore vel radiis dominationem suscepit. Ratio quare non dominum domus, aut altitudinis, aut trigoni accipiat, sed solius finis, clara est, quia oportet naturam dominii congruere naturae rei et temporis, cum igitur tempus dividatur in minutiores partes congruunt his domini finium non alii.

Tertium est quod docet quantum temporis his partibus correspondeat et dicit tantum quantum sunt ascensiones propriae illius loci sumptae iuxta modum declaratum in capite de vita. Circa quod notandum est, quod licet gubernator sit ante aphetam utpote in octava genitura Iuppiter ante ascendens, tamen directio debet inchoari a loco aphetae, et non a loco gubernatoris. Et