PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 477

Facsimile

tamen id potest nisi luminarium alteri ex opposito, vel quadrato configuretur. Par enim est disiunctum, aut amicum illis non agitare mentem. Est autem peregrinatio a quodam mentis aestu quem vel sublata causa, vel voluptate invisendi novas regiones, levamus vel si inviti peregrinemur ut in exilio, aestum illum augemus.

Textus LX

Si vero et pars fortunae in signis peregrinandi authoribus extiterit, vitam omnem et conversationes actionesque universas in peregrinatione exequuntur.

〈Commentarius〉

Quatuor loca principalia esse docuimus Solis, Lunae, sortis, horoscopi, horoscopus non potest esse in septimo, vel nono loco, relinquitur ut assumamus sortem. Si igitur sors cum Luna, vel Marte sic posito, ut diximus fuerit in septimo loco, vel nono, cum sors, cum Luna se habeat, ut horoscopus ad Solem, perpetua itinera, aut moram extra patriam declarabit. Erit autem hoc divitiarum causa.

Textus LXI

Benefici igitur haec loca intuentes eiusve succedentes, honorificas praestant et lucrosas profectiones reditusque celeres et expeditos; malefici contra laboriosas, damnosas et periculis obnoxias et impeditos reditus, nusquam tamen omittere convenit temperandi decreti rationem secundum authoritatem uniuscuiusque inspectantium, quemadmodum in prioribus disseruimus.

〈Commentarius〉

Loca sunt Lunae, vel Solis, vel Martis, vel sortis, cum in septima, vel nona, vel tertia domo fuerint, ut dictum est. Sed quod dicit, nusquam tamen etc., Arabica Haly translatio clarior est, scilicet, quod haec omnia temperamentum sortiuntur ex stellis, quae his aspicientibus commiscentur. Hic textus videtur velle intelligere robur, aut debilitatem succedentium, seu aspicientium, non planetas aut stellas, quae aspicientibus commiscentur. Est enim κατ’ ἐπικράτησιν iuxta victoriam et excessum, scilicet, ut dixi, aspicientium vel succedentium inter se. Succedentes enim stellae ut in textu, multum faciunt, id est ut superius quae in signo sunt subsequente.

Textus LXII

Fere autem ad orientalium quadrantum directis locis si luminaria reperta fuerint versus ortum et meridiem itinera instituuntur, in occidentalem vero aut in ipso occasu, septentrionem versus et occidentem.

〈Commentarius〉

Dubitatur quomodo in orientalibus quadrantibus possint esse luminaria in hoc casu, cum solum in septimo et nono loco itinera significent, qui partes sunt quadrantis occidui? Deinde quomodo solum luminaria accepit cum sint quatuor, ut visum est superius itineris significatores Sol, Luna, sors, et Mars? Ad hoc facile respondemus dicentes Solem et Lunam esse principales, et sub eorum ratione intelligi debere sortem et Martem. Vel quod hi duo significatores statum luminarium sequuntur. Ad aliud dicimus etiam 12. locum in Luna et Sole itinera significare, ut superius docuit, non tamen in Marte. Eadem ratione et tertium. Quadrantes orientales sunt, ut visum est ab horoscopo ad angulum coeli medii, et ab occasu ad angulum imi coeli, occidentales ab imi coeli linea ad horoscopi initium, et a coeli medii initio ad occasum. In ori-