PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 425

Facsimile

undecimum locum, variabitur sane orientis locus successione signorum, ibi tamen semper erit sors cum ipso horoscopo, rursus ergo quilibet eorum motu proprio feratur, et Luna quidem celerius remeabit versus orientem, quam Sol ob id ascendens, et ipsum quasi remeabit post se tantundem, quanto Luna celerius Sole, hic ergo locus semper ad aspectum Lunae feretur, ut ascendens Solis quare illustissimus ac varius semper. Hunc ergo opibus demandari Ptolemaeus credidit, quoniam post vitam nihil nobis magis utile necessarium commodum est, aut honestum, ut quasi sint alia vita, quam opes. Quot vivunt sine filiis, fratribus, parentibus uxore, servis, eruditione ulla, vel arte extra patriam sine aere, aut opibus qualibuscunque vivi non potest. At etiam illae maxime illustrant hominem, maximeque mutantur, et res familiarissima sunt Soli ergo et Lunae, qui vitam nostram gubernant, et qui illustrissimi sunt in coelo, et quibus publica omnia commendata sunt, et eo modo ut nullibi consistant, sed varie omnino mutentur sors, et opum dominium sunt concredita.

Alii vero cum secunda domus primae succedat, et ut undecima amicos, qui honoribus, magistratibus, arti, potentiaeque per decimam significatis postposi-