ri, nisi ei qui diu et efficaci studio in libro suo versatus fuerit. Nam loco harum duarum conditionum deficientium, sunt aliae quinque, quae non erant necessariae, et tamen augent effectum. Prima Luna in 12. loco, quae significat malam famam et multos hostes gratuitos, infoelix in signo masculino, et finibus Martis. Secunda Iuppiter retrogradus, et cadens ab altitudine, quadrato radio Saturnum anaeretam male afficiens. Hic indicabat iudices infensos. Tertia erat locus Solis in Leone et coeli culmine, quod significat magnas calamitates ut alias docuimus, et Leo significat ignem. Quarta tres stellae regiae iuxta Martem ex illius natura, quae significabant vivum comburendum. Quinta erat nodus cum Marte male affecto, qui significat diros cruciatus, et lacerandum corpus illius.
Dico igitur quod observavi nodos cum maleficis, et proprie cum Marte ubi ipse sit significator mortis, vel alius cum quo sit nodus, mortem cum laceratione membrorum significare. Et similiter cum luminaribus. Ob haec igitur quaecunque dicta sunt de vitiis, et morbis corporis superius, huc transferenda sunt. Ita tamen ut cum condition〈i〉bus propositis intelligantur.
Textus LXXIII
Coniuncti vero mutuo malefici atque ita oppositi in aliqua dictarum constitutionum, plus faciunt ad mortis malitiam, quae cuiusmodi potissimum evasura sit ex principe interemptorii loci gubernatore cognoscitur multis concurrentibus et in genere et in magnitudine acerbitatis, quando uterque ad interfectoria loca rationem aliquam habet. Tales vero etiam sepultura orbati deseruntur, absumuntur autem a feris aut avibus, quando in signis eiusmodi figurarum malefici reperiuntur, nec ullus beneficus supra terram existit qui interemptricibus locis occurrat.
〈Commentarius〉
Virtus geminata multo plus habet roboris. Malefici igitur iuncti et luminare ac anaeretam oppugnantes duplicatis viribus agunt ob id magnitudo haec cum sit conspicua, nec tamen facile homo multis mortis generibus possit mori, reliquum est ut qualitatem mortis in hoc casu ex domino loci interemptorii praevideamus. Nam tria Ptolemaeus praesupponit, interemptorem, qui radiis vel corpore aphetae adversatur, et hic iuxta directionem tempus mortis ostendit. Oppugnantem locum interemptorium maleficam, et haec seu hae si ambae sint ut hic supponitur, ostendunt quod violenta mors futura sit, et dominum loci interimentis, qui quasi iudex declarat qualitatem mortis, quae potius pertinebat ad maleficam si una tantum extitisset, quae locum anaeretae loci oppugnaret. Hoc autem dicit tantum verum est cum maleficae non solum plures fuerint, quae oppugnent locum mortis, sed etiam viribus pares. Aliter mors erit iuxta decretum superioris vi maleficae. Tales igitur ob magnitudinem pravi influxus, deseruntur in patibulis, si nulla benefica supra terram auxilietur, nam tunc auferuntur post tempus et sepulturae tradentur. Quod si benefica non adsit, et maleficae fuerint in signis quadrupedum vel avium, devorabuntur corpora a similibus animalibus. Pari ratione si in Piscium signis et mors ex naufragio absque benefica supra terram aspiciente, a Piscibus devorabitur.
Textus LXXIIII
Peregrae moriuntur quorum interemptricia loca occupantes planetae ab angulis deciderint, maxime cum Luna etiam accurrit