scita edoctos; in Libra, Ariete et Leone divinitus furore correptos, ex somniis coniectantes, coniuros, id est adiuratores.
〈Commentarius〉
ἐξορκιστὰς. Coniuros vertit, seu eos dicas, quibusdam verbis expellere daemones e corporibus hominum profitentur. Additis etiam nonnunquam suffumigiis et notis occultis, tum amuletis, scilicet his, quae collo suspendi solent. Intentio vero eius est docere quod Luna est causa divinationis, cum quatuor habuerit conditiones, prima ut exeat Solis radios appareat iam tum, secunda ut ad Mercurium vadat. Manifestum est autem occidentalem oportere esse Mercurium, tertia ut Luna praesit coeli medio, vel loco planetae opificium significantis. Haly solum de coeli medio intelligit, et non de loco planetae praefecti officio, quarta ut sint in signis convenientibus, nec ex his putat aliquod non esse praeter Geminos et Aquarium. Igitur Lunam esse divinationum parentem experimento didicimus. Et licet in genitura Caroli Quinti Caesaris hoc non significet, id contingit quod corpore non loco sit in ascendente, ideo fortunam, non mores significet. Cur vero author sit divinationis multae sunt causae est enim multiformis, et vi continens omnium stellarum vires, et noctis tempori praeest et per se phanaticos significat. Nec vero solum cum haec omnia affuerint divinationis causa est, sed et si unum ex his etiam deficiat. In Tauro igitur proprie facit vates, quia Venus occultam divinationem facit, et in Tauro Venus et Luna gaudent. In Cancro quod aqueum sit signum, per aquam in eo autem Luna et Iuppiter dominantur, a beneficis autem divinatio procedit. In Capricorno vero quod Luna ibi trigonum habeat et Venus, et opponatur Cancro, sed quia in Capricorno, Saturnus et Mars dominantur, significat immolationem, unde aruspices. Ptolemaei autem tempore haec experimento comprobabantur, quod frequens esset hoc genus hominum. In Sagittario et Piscibus, ut patri meo, necromanticos. Hoc experimento primo compertum est. Deinde vis Iovis cum naturae Mercurii adversetur, facit ut Mercurius ibi deiectus sit, et contrarium naturae humanae significet. Quare mortuos et daemones. Sunt etiam signa bicorporea, ideoque duplicem mentem significant hoc autem quomodo daemones et mortuos referat, in libris De rerum varietate, De subtilitate deque animi immortalitate demonstratum est. Rursus in Virgine quod ibi Mercurius solium habeat, et Luna gaudeat, nobiliorem scientiam divinandi significant planetae. Haec autem astrologia et magia est, ut alias docuimus. Sed in Scorpione quod Luna, et Venus ibi trigonum habeant, et Scorpio, Tauro, ubi Luna et Venus dominantur, opponatur. Ignobilissimum igitur divinandi modum decernunt, ut de Capricorno, et Cancro diximus. Hic autem est ut futura sciant, et praedicant solo quodam animi instinctu. Tales enim pro stultis habentur, cum sine ratione loquantur. Cum etiam plerunque fallantur. Ut de quodam carpentario paucis ante annis phanatico contigit. Qui si alium habuisset dominum praeter Caesarem mitissimum principem, poterat merito plecti. Audax et phanaticus, et seditiosus sine ratione demum successu rerum falsus omnino. Tales igitur Scorpii signum decernit. Divinant tamen quandoque ut dixi, propter vim Lunae et Veneris in eo et opposito signo. Sed in Libra facit eos, qui ex somniis divinant propter vim Saturni et Veneris contrariam. In Ariete autem furore correptos ob vim Martis sicut in Leone exorcistes ob Solis potentiam, quae natura Lunae adversatur. Ideo Luna daemonis, Sol exorcistae vim habet. Manifestum est igitur ex his, omnia haec esse secundum naturam.
Textus XIX
Hac igitur via qualitatem, naturamque actionum, exercitiorumque ex horum commistura colligere oportet. Modum vero eorum et