PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 450

Facsimile

num opificii orientalis quidem fructum eius tollit, occidentalis omnino inhabiles, desperantes et a discendo abhorrentes, quod ego etiam observavi. Ita ut quidam, quibus Saturnus elevabatur supra significatorem, officii omnino coacti potius ferrent verbera, quam quod discere vellent. Deterior autem Saturnus est in septimo loco, inde in ascendente, inde in decimo, ultimo in imo coeli, Mars vero in decimo, inde septimo, post ascendente, inde imo coeli atque hic ordo est in omnibus ferme causis. His igitur absolutis ad tempus declarandum accedit dicens.

Textus XX

Tempus augumenti et decrementi in genere coniectandum est ex astris horum accidentium authoribus ex eorum videlicet ad orientalem et occidentalem angulum inclinatione.

〈Commentarius〉

Orientalis angulus significat initium vitae, ocidentalis finem, coeli medium vitae ipsius constitutionem robustiorem utpote a 30. ad 40. annum aut circa. Hoc autem in capite de temporibus eventuum exquisite ostensum est. Huic autem capiti congruit pars tractationis de animi vitiis ac morbis, veluti sequentis etiam capitis ultimae parti dum de illicitis agit congressibus sequentia.

Ex his omnibus colligitur dari quatuor genera geniturarum bonas, quae bonae videantur, ut cum luminaria et beneficae in angulis fuerint. Bonas quae malae videantur, ut cum planetae ab angulis decidunt benefica tamen elevatur super omnes. Velut in nostra genesi ubi Sol, Luna, Saturnus, Venus, Mercurius, decidunt non solum a centris angulorum, sed ab angulis ipsis, Mars quoque debilis est, sed Iuppiter super omnes elevatur unde finem in omnibus rebus bonum decernit, cum difficultate tamen maxima quod sit retrogradus, et bona ipsa tenuia, quia est peregrinus. Qui si esset in primo statu et suis dignitatibus, egregia bona praestaret, cum tamen genesis egregie mala videatur. Sic Luna cum elevetur supra Martem offensas, et umbras periculorum decernit, cum tamen sit cum capite gorgonis in eodem circulo. Quae si cum illo constituta in quadrato Martis esset sub terra in loco Martis, Mars autem in loco Lunae supra terram quamvis ab angulo cadens, capitis detruncationem polliceretur omnino, atque praestaret. Tantum interest novisse quis planetarum in congressibus superior sit. At malae, quae malae videntur, sunt in quibus omnes planetae cadunt mutuisque radiationibus adversis se conficiunt. Caeterum malae quae bonae existimantur, in quibus luminaria sunt in angulis, caeterique planetae, sed malefica omnibus imperat locis illorum praeposita, aut super omnes elevatur. Deterius si utrunque contingat, pessimum si utraque malefica, utroque modo praeposita sit. Atque haec in omni genere eventuum.

In temporibus autem dignoscendis oportet significatoris opificii directionem, aut dominium inspicere, velut in nostra genesi. Mars significabat artem medendi, ubi pervenit ad tertiam partem Cancri, in annis 25. et ubi erant trigoni radii Lunae, per septem annos continuos addixit medicinae arti, erat etiam finis loci Martis, et rursus a 41. ad 56. cum Mars praefuit tempori. Et rursus parum annis 57. et 58. cum Mars pervenit ad quadratum Iovis, demum dum pervenit ad 40. partem Leonis, ubi sunt eius et Solis radii sextiles, declaravit curam, principatum, et fuit illa cardinalis Moroni. Et manifestum est quod nil aliud superest, nam illa ad Saturni, et Veneris, ac Mercurii fextilem est, in aetate decrepita loco sylvestri, licet ibi sit cor Leonis, nec credo perventurum ad eam aetatem, et radii sunt imbecilles. Non est ergo spes ulla ratione artis medicae, sed observare oportet quando Mars erit orientalis, a Sole in dignitatibus propriis, et aspectu beneficarum velut anno 1567. sed erit res exigua. Anno 1569. et anno 1571. si vixero, anno 1573. Maxime aut 1575. sed ut dixi om-