nem, mirum certe dictu, non solum negligunt, sed abhorrent. Ita liceat nobis astrorum vim non solum fateri, sed admirari, si ad causas inferiores referas, vix queas invenire. Sunt malevoli, sunt invidi, nemini desunt obtrectatores, et qui vere habeant illis quod obiiciant, cum mihi non possint. Sunt aliis amici et qui laudarent, at nec mihi defuerunt. Quid igitur? ex astris hoc est. Quo factum est ut aequo animo ista viderim semper tulerim, intelligens nec vitio meo, nec aliorum crimine ista contingere, sed superum voluntate, sed iam ad septimum statum transeamus.
Hic adeo miser est, ut etiam si in potentis viri filium incidat, eum adeo deprimat, ut omnino abiectus sit. Atque ideo ad unguem primo et secundo contrarius, qui etiam mendicorum filios evehere possunt. Constat autem hic status ex tribus. Primum horum est, ut utrunque luminare ab angulis cadat. Hoc praecipue ad corpus pertinet, tales enim plerunque morbosi sunt et debiles et praesertim si in sexto vel duodecimo loco fuerint. Unde ob hoc et ad labores inhabiles, et contempti habentur. Hoc vero et nobis nocuit cum minus firma valetudine nec servire principibus possem, quibus boni species plus placet quam bonum et obsequium quam artis excellentia. Facit etiam eos qui in assidua peregrinatione versentur et exules, quod etiam existimationi obest. Secundum ut luminaria sint in signis foemininis. Hoc animum deiicit a magnarum rerum cogitatione nec sinit provincias magnas aggredi, redditque inefficaces, quo vitio ad gerenda negotia magna nihil est deterius. Facit etiam contemptos nec tales ut ab his aliquid magni iure possis expectare. Tertium ut luminaria a nullis stipentur beneficis, aut concordibus syderibus. Facit hoc ut ab omnibus deserantur et contemnantur, amicorum omnium praesidio destituti. Pertinet hoc igitur ad fortunae bona. Cum igitur tales ex prima conditione bonis corporis careant, ex secunda autem animi bonis, ex tertia etiam fortunae, merito hi in extremo miseriarum sunt collocati. Suspiciet etiam quandoque ad septimi status constitutionem extrema quaedam animi aut corporis calamitas, aut caecitas innata, resolutio totius corporis, aut linguae, amentia, aut immoderata perversitas cum timiditate. Habes igitur septimi status non solum conditiones, sed et causas. Ita egregia aliqua animi conditio, ab extremis existimationis statibus aliquot, contraria ratione, liberat.
Quod facile, si ut oportet non tantum verba Ptolemaei, sed etiam causam et rationem illorum diligenter perscrutatus fueris, intelliges. Unde etiam educatio plurimum potest in corrigendis, ac leniendis astrorum decretis, modo non tantum illi tribuas ut ex uno extremo in aliud posse transferre speres. Verum animi innata virtus, cum educatione plus satis potest. Et licet non vere, specie tamen quadam ad contrarios extremos status, et quasi per umbram nonnunquam transferre solet. Non tamen tales sunt. Iuxta hos status duo digna animadversione diligenti notanda sunt, quorum alterum est, quod luminaria significant ipsam dignitatem et statum, laterones autem eos, qui illius statui, atque existimationi suffragantur. Qui si in angulis fuerint potentes erunt, alibi debiles pro loci conditione beneficae, fidae, maleficae, inconstantes et quandoque infidae. Alterum quod quilibet status comparandus est statui parentum hora nativitatis, et ei qui perleges necessario ad filium ipsum post illorum obitum devolvitur.
Textus XI
Haec igitur in genere propositae considerationis descriptio dignitatum, veluti excellentiam quandam constituit. Mediocres vero constitutiones, quae infinitae sunt, coniectari oportet de forma ipsa tum luminum tum stipationis ipsorum propria variatione, deque satellitii dominio.
〈Commentarius〉