tentia, magis esset concors quilibet signum cum sequente, quam cum tertio, vel quinto signo, vel quarto, vel septimo, quod est contra omnem rationem naturalem.
Itaque ob talia reiiciemus omnino librum Centiloquii attributum falso Ptolemaeo, cum dissideat adeo ab illius sententia, ut nihil magis. Primo facit scientiam naturalem sortilegam, dum interrogationibus subscribit. Deinde regulas facit absolutas, quas omnino vitat Ptolemaeus et est ac si faceret tabulas simplices pro motu planetarum, cum necesse sit illum haberi ex medio motu, et aequatione, quae provenit iuxta quantitatem vocati centri, eo quod ad illud omnia referuntur. Et etiam quia sumitur ex apogeo, ut circulus ex centro et apogaeum etiam variatur. Praeterea habet singularia multa repugnantia his, quae dixit in his libris, imo fere omnia. Ideo manifestum est quod liber non est Ptolemaei, sed alicuius, qui quaesivit lucrum esurientibus astrologis, cum infamia et ruina totius artis. Repugnat legi Christianae, repugnat bonis moribus, nihil habet conveniens cum doctrina Ptolemaei. Et quid mea retulisset si fuisset utilis arti saltem, quamvis etiam non fuisset Ptolemaei, quin illum exposuissem, cum vix sit 18. pars huius libri? Quare dico cavendum esse ab omnibus aliis libris, nisi quis velit legere commentaria Haly, et Firmicum ob linguae candorem, et memoriam vetustatis, sed tamen nunquam recedat ab hac profunditate sententiae Ptolemaei alter seipsum et totam artem vituperabit.
Ut vero ad rem de morte revertar qui moriuntur ex morbo contracto, ex casu equi, ut Galeaz capra, et qui ex timore et similibus causis, habent maleficas, ut in morte violenta dominantes succedenti loco aut aspicientes, etc., sed procul ideo talis mors est media inter naturalem et violentam. Qui etiam moriuntur ex medici errore, moriuntur ex occulta violenta morte, et ideo absque luminarium testimonio. Cognoscitur mors naturalis, et quae ab interemptorio loco solum procedit, quia tales subito prostrantur, nec videtur aliquid prodesse, sed recta ad mortem tendunt. Ubi quandam videris luctam, tunc est ex genere violentae mortis, vel propter errorem aegri, vel medici, vel astantium, vel epotum venenum, vel timorem magnum conceptum, vel collisionem, et talia. Hi igitur qui quasi recta moriuntur, et cadit virtus statim, et nullum auxilium iuvat, et subito gravantur, sunt quibus apheta est debilis, et in loco alieno a natura sua, absque testimonio beneficae, vel maleficae in loco interemptorio, sed solum succedit, aut antecedit. Si vero apheta validus fuerit, aut successerit malefica contrariae qualitatis, fit mors difficilis vel violenta.
Si vero luminaria testificentur absque maleficis loco qualitatis mortis, erit mors splendida, naturalis. Naturalis igitur quietae et splendidae habes duo exempla pulcherrima ab Erasmo, in dialogo cui titulus est Funus.
〈IV.11〉 Caput XI
Textus LXXV: De temporum divisione
Enarrata a nobis summatim in singulis generibus contemplandi ratione ad eas usque tantum quae sicut in initio proposuimus universalium partium sunt tractationes, reliquum sane fuerit ad eundem modum quae etiam in temporibus distinguendis videre oportet adiicere idque et naturae consentaneae et nostrae particulari quam proposuimus explicationi.
〈Commentarius〉