Considerare decet in morte planetas, qui loco promissoris configurantur per partem, et maxime si praesentes sint, et beneficae praesint, liberant ab exitio, sin autem inimicae aut contrariae natura loci, et alienae ab horoscopo, et eius domino mortis genus magis depravant.
Textus LXVIII
Saturnus igitur morti praefectus obitus efficit post diuturnos morbos et tabes et humorum deflexus et febres, per lienis aquae intercutis, colicas, uterive affectiones et quotquot ex frigoris multitudine constant. Iuppiter vero ab angina et peripneumonia, apoplexia, et convulsionibus capitisque doloribus et stomachi et quotquot a pulmonis perversa constitutione proveniunt. Mars a febribus continuis et tertianis et repentinis plagis et renum affectionibus sanguinisque excretionibus et defluxu, abortionibus et partu, sacro igne et pestilentibus morbis, quique per inflammationem et fervorem eveniunt. Venus per stomachi et hepatis affectiones, impetigines et dysenteriam mortem infert, amplius vero per ulcera, pustulas et fistulas et adhibita pharmaca ac denique quotquot humore nimium increscente aut corrupto nascuntur. Mercurius per insaniam et amentiam et ex atrae bilis copia proficiscentes lapsus per quae comitiales morbos et tusses et crebras expuitiones et quotquot siccitate copiosa et corrupta constant.
〈Commentarius〉
Textus hic per se clarus est, sed tamen quaedam intelligere oportet. Primum quod haec natura planetarum convenit, et succedenti loco anaeretae seu antecedenti, et domino finis anaeretae aspicienti succedentem locum anaeretae.
Considerandum etiam quod longe plures morbi esse possunt, sed per genera hic ponuntur, Saturnus frigidos, melancholicos, crudos et ideo longos, et qui cum liene communicant. Iuppiter sanguineos, et qui cum iecore, et pulmone consentiunt. Mars a bile calidiore et febres, et qui cum felis vesica participant. Venus a pituita et humido, et qui cum ventriculo rem habent. Mercurius mixtos, varios, inconstantes, occultos, et qui cum cerebro patiente fiunt.
Praeterea haec omnia ita intelligenda sunt, ut discrimen membrorum animadvertas superius positum, ubi de planetarum significatis super membra agitur.
Est etiam considerandum hic Ptolemaeum agere de morbis, qui ad mite mortis genus hominem agunt principaliter, inde etiam ad alia genera mortis posset traduci, sed non ex intento. Rursus cum constet Iovem, et Venerem non esse anaeretas, non loquitur hic de anaeretis, ut dixi, sed de praesidentibus fini anaeretae, vel succedentibus illi, aut aspicientibus succedentia loca. Et si quis dicat cur ergo non connumeravit luminaria cum ipsa possint succedere, et praeesse anaeretae vel aspicere succedentem locum? Respondeo quod luminaria non significant ullam qualitatem propriam, ut visum est in secundo libro, sed solum mortem illustrem, et claram de qua in sequenti textu agit.
Textus LXIX
Miti igitur hoc moriendi genere e vita discedimus, cum mortis