This page is incorrectly numbered 457 Bnia sunt Veneri atque Saturno. Venus in Libra habet domum, Saturnus trigonum, in Capricorno Venus trigonum, Saturnus domum. In his igitur significantur congressus affinium. Quod si his accesserit ut alter in Capricorno in ascendente, reliquus in coeli medio in Libra, aut ambo in altero illorum signorum, in una harum domorum, Luna quoque affuerit, quae matres et filios significat, tunc hos congressus nephandos omnino pollicetur. Decima matres, et et et B prima ipsos natos, aut natas significat. Impelluntur autem ad haec licitos concubitus abhorrentes. Familiare autem hoc fuit Persis.
Textus XXXII
Sol si concurrat et maxime occidentales cum sunt planetae, mares cum filiabus rem habentes aut filiarum sororibus aut filiorum uxoribus, foeminas vero cum patribus aut patruis aut vitrico.
〈Commentarius〉
Ut Luna matres, sic Sol patres, ut superius visum est. Et ut Luna filios matribus, ita Sol filias patribus significat, hoc in casu tantum. Ideo conversio duplex utrinque Solis cum Luna, et masculorum cum foeminis. Fratres filiorum privignos intelligebat in praecedenti textu, velut in praesenti sorores filiarum privignas ex uxore, ut in praecedenti privignos ex marito. Nam privignus ex uxore vitrico inutilis est, ut privigna ex marito novercae. Credendum est autem multa experimenta Ptolemaeum in talibus habuisse, postquam in describendo ea tam diligens fuit. Sunt autem quasi monstra morum, et iuris gentium, aut civilis, sicut alia superius dicta naturae. Ob id ad artis confirmationem scripta.
Textus XXXIII
Quando praedictae figurationes in signis unius generis non extiterint, in foemininis autem locis et personis, efficiunt omnino ad venerea propensos et accinctos et tam ad agendum quam patiendum omni ratione paratos, in quibusdam etiam figuris flagitiose obscoenos, ut in prioribus posterioribusque partibus Arietis et Succulae, in posterioribus Leonis, in facie Capricorni.
〈Commentarius〉
Per genus non intelligit masculinum, aut foemininum sexum, quia repugnaret sequentibus verbis. Sed intellexit opposita, quae solum sunt similia in sexu et contraria in natura. Item quae in sextili a contrariis planetis dominantur, ut Capricornus a Saturno et Marte, et Pisces a Iove et Venere, item Cancer et Virgo, et rursus Virgo et Capricornus, et sint ambo foeminina signa, ut dixi et personae, per personas non intelligit natos, nam dicit ad venerea patienda, et vult ergo ut sint occidentales, et foemininis planetis uniti, et in quartis occidentalibus a coeli medio ad occasum, et ab imo ad ascendens. De partibus signorum intellige octavi non noni orbis. Obscoenos intelligit, irrumatores, fellatores, masturbatores, spintrias. Et ut ferunt de quodam nostro cive, qui cum puero concubuit, praedicando, irrumando, et in auribus, ut ille fatebatur. Plurimum autem veteres tribuebant figuris octavi orbis, quas recentiores observare desierunt, cum tamen multum possint.
Textus XXXIIII
Verum si haec figuratio in duobus prioribus angulis invenitur, orientali nimirum et medii coeli, prorsus detegit haec flagitia et in publicum profert, in posterioribus duobus, occidentis nimirum