universum 19. modi. Unum praeterea Ptolemaeus insinuavit inter simplices, sed non explicavit, quem Haly exposuit, cum Venus ita apte Lunae sicut Marti Sol misceatur.
Dixit igitur in quadam genesi Venus fuit opificii significatrix in Libra, quae est propria domus et exaltatio, ac trigonus Saturni. Et Venus iuncta fuit Lunae debili, et ibat ad Saturni sextiles radios in fine signi et sexto loco. Quia igitur erat Venus, significavit texturam rerum pictarum, et ob Lunam lotionem talium, et ob Saturnum, et domus casum vilium. Et ita texebat et lavabat res pictas viles, et parvi pretii. Eodem modo duos alios in compositis intelligere expedit, ut sint 11. simplicia opificia, totidem composita. Et postmodum mixta erunt tria alia simplicia, ut Mars, Saturnus, et Iuppiter, et totidem composita, ut sint omnia 28. 14. simplicia, et 14. composita. Et post mixta ex tribus qualitatibus, scilicet Marte, Venere, Mercurio, Solis, aut cum Saturno, vel Iove, vel utroque et ita quatuor modis. Ut sint modi in universum 32.
Quomodo autem misceantur, non dixit et Haly causam errandi dedit, quia ponit principalem significatorum unum ex tribus, scilicet Martem, aut Venerem, aut Mercurium, inde commiscere videtur Saturnum, vel Lunam ut in exemplo, sed neque Ptolemaeus hoc voluit, nec Haly dixit. Primus significator est generalis, ut mihi Mars, et in quarta genesi Iuppiter et evidentius. Inde videre oportet quis ex tribus planetis dictis alius commiscatur principali, in nostra etiam si nullus commisceretur, Mars esset significator, quia est unus e tribus illis, tamen miscetur Soli, Lunae, Mercurio et Iovi. Iuppiter enim finis est dominus. Finis autem hac in causa plurimum est observandus, quia est proprius et multum potest et in quarta Iuppiter, Soli et omnino Mercurio commiscetur atque ita in aliis.
Mercurius cum Saturno facit alienorum bonorum procuratores et qui emunt etiam pro dominis, servilia enim haec et ad opes pertinent, quae Saturno conveniunt, et tamen cum industria et supputatione. Somniorum interpretes ob Saturnum, qui inanioribus studet. Unde etiam senes somniis plus operam dant. Desidebant olim in templis vanatici. Saturnus enim mendaciorum author, praesertim Mercurio commixtus, hoc autem genus vatum fallacissimum mendacissimum et inane. Haec monstra et superstitiones cum multis aliis pernitiosas, sancta lex nostra sustulit. Venus per se hospites significat, versantur in popinis, sunt blandi et bonorum morum. Veneficium praestat mixtio Saturni cum Venere, si quid aliud. Sunt enim timidi ambo hi planetae, et suspitione pleni, praesertim occidentales. Ideo quod vi non audent aggrediuntur dolo. Incantatoribus Saturnus fucum et mendacia subministrat, Venus quid occultum, et ut eis credatur facit, et ut prodesse possint. Lenones, servile et infame est officium ob Saturnum, cum mulieribus versantur ob Venerem, ob id impudentissimum, spurcissimumque hominum genus. Athletae corporis, robore eximio pollent, et honorabantur olim, caeterum praeter robur corporis eximium, nihil in anima boni. Ideo ab ambarum beneficarum mixtione proveniunt. Indulgent autem tales genio mirum in modum. Martem abesse oportet cum non essent sanguinolenti, nec crudeles, nec pro vita certarent, sed desides, et luxui dediti, pugnabant honoris causa. Iuppiter robur illud egregium, Venus honores illos inanes, uterque voluptuariam vitam praestabat. Exolevit hoc genus hominum tam inutile. Mars gemmarios illos solum significat, qui magnis laboribus trusatiles versant rotas. Qui scalpunt ad Mercurium, et Venerem cum Marte pertinent, ut enim labor non est exiguus et assiduus opus est Martis, ut egregia industria indiget, ad Mercurium pertinet, ut in pulchro et pretioso subiecto varias, et formosas mentitur imagines, ad Venerem. Cum Saturno non coquos carnium, sed aquarium in balneis. Calones facit Iuppiter Marti commixtus, male dispositus. Sicut in omnibus duas differentias in-